<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Habetis etiam hoc in scripturis apocryphis, quas canon <lb/>
            quidem catholicus non admittit, uobis autem tanto gratiores <lb/>
            sunt, quanto a catholico canone secluduntur. aliquid etiam <lb n="10"/>
            inde commemorem, cuius ego auctoritate non teneor, sed tu <lb/>
            conuinceris. in Actibus conscriptis a Leutio, quos tamquam <lb/>
            actus apostolorum scribit, habes ita positum: etenim speciosa <lb/>
            figmenta et ostentatio simulata et coactio uisibilium <lb/>
            nec quidem ex propria natura procedunt, sed <lb n="15"/>
            ex eo homine, qui per se ipsum deterior factus est <lb/>
            per seductionem. uide quemadmodum hic et per se ipsum\' <lb/>
            dixit et per seductionem\'. fuit enim seductor hominis <lb/>
            diabolus, non natura peccator, sed prior uoluntate peccator. <lb/>
            sed quia erat in hominis potestate seductori non consentire, <lb n="20"/>
            ideo positum est et per se ipsum\' et per seductionem\', <lb/>
            ut in eo, quod positum est per se ipsum\', liberum arbitrium, <lb/>
            in eo uero, quod positum est per seductionem\' intellegas <lb/>
            diabolum, non obpressorem inuiti, sed tentatorem <lb/>
            uolentis. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>