Habetis etiam hoc in scripturis apocryphis, quas canon quidem catholicus non admittit, uobis autem tanto gratiores sunt, quanto a catholico canone secluduntur. aliquid etiam inde commemorem, cuius ego auctoritate non teneor, sed tu conuinceris. in Actibus conscriptis a Leutio, quos tamquam actus apostolorum scribit, habes ita positum: etenim speciosa figmenta et ostentatio simulata et coactio uisibilium nec quidem ex propria natura procedunt, sed ex eo homine, qui per se ipsum deterior factus est per seductionem. uide quemadmodum hic et per se ipsum\' dixit et per seductionem\'. fuit enim seductor hominis diabolus, non natura peccator, sed prior uoluntate peccator. sed quia erat in hominis potestate seductori non consentire, ideo positum est et per se ipsum\' et per seductionem\', ut in eo, quod positum est per se ipsum\', liberum arbitrium, in eo uero, quod positum est per seductionem\' intellegas diabolum, non obpressorem inuiti, sed tentatorem uolentis.