<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Audi ergo iam, quemadmodum Manichaeus ipse tam <lb/>
            peruersus, tam superbus, ut aliam introducens naturam ae <lb/>
            aequalem deo faceret. deum ad se ipsum deponeret, confessus <lb/>
            sit tamen esse liberum arbitrium. in Thesauro uestro, cui tale <lb n="20"/>
            nomen ad decipiendos homines indidistis, certe sic loquitur, <lb/>
            quod et tu ipse cognoscis: hi uero, qui neglegentia sua <lb/>
            a labe praedictorum spirituum purgari se minime <lb/>
            permiserint mandatisque diuinis ex integro parum <lb/>
            obtemperauerint legemque sibi a suo liberatore datam <lb n="25"/>
            seruare plenius noluerint neque ut decebat sese <lb/>
            gubernauerint et cetera. uides in his uerbis confirmatum <lb/>
            esse etiam a nesciente quid loqueretur liberum arbitrium. qui <lb/>
            enim seruare legem non uult, in potestate est eius, si uelit. <lb/>
            non enim dixit: non potuerint sed: noluerint. hoc certe <lb n="30"/>
            quod nolunt seruare legem, non a gente tenebrarum coguntur;

<note type="footnote">4 ipsa mala <hi rend="italic">R</hi> 5 habeant <hi rend="italic">R</hi> 7 atque] et <hi rend="italic">b</hi> 8 quodque <hi rend="italic">seripsx:</hi> <lb/>
            quoque <hi rend="italic">T om. PSRb</hi> 9 ipsa <hi rend="italic">b</hi> 13 quod <hi rend="italic">b</hi> 16 est <hi rend="italic">om. b</hi> 20 tameny<lb/>
             tantum <hi rend="italic">R</hi> 22 hii <hi rend="italic">PH</hi> 24 permiserunt <hi rend="italic">R</hi> et mandatis <hi rend="italic">b</hi> 26 suo] <lb/>
            deo <hi rend="italic">b</hi> 26 plenius seruare <hi rend="italic">b</hi> 29 eius est <hi rend="italic">PB</hi>. </note><lb/>
             
<pb n="833"/>
            si enim coguntur, non nolunt, sed non possunt; si autem <lb/>
            nolunt, non utique coguntur, ut non faciant, sed uoluntate <lb/>
            sua nolunt. hoc ergo, quod in eorum uoluntate est, ut nolint, <lb/>
            peccatum est certe sine aliqua necessitate gentis tenebrarum; <lb/>
            hoc agnosce esse peccatum sine necessitate gentis tenebrarum. <lb n="5"/>
            et inde uides, unde ueniant omnes culpae, unde merita culparum, <lb/>
            unde distributiones poenarum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>