Audi ergo iam, quemadmodum Manichaeus ipse tam peruersus, tam superbus, ut aliam introducens naturam ae aequalem deo faceret. deum ad se ipsum deponeret, confessus sit tamen esse liberum arbitrium. in Thesauro uestro, cui tale nomen ad decipiendos homines indidistis, certe sic loquitur, quod et tu ipse cognoscis: hi uero, qui neglegentia sua a labe praedictorum spirituum purgari se minime permiserint mandatisque diuinis ex integro parum obtemperauerint legemque sibi a suo liberatore datam seruare plenius noluerint neque ut decebat sese gubernauerint et cetera. uides in his uerbis confirmatum esse etiam a nesciente quid loqueretur liberum arbitrium. qui enim seruare legem non uult, in potestate est eius, si uelit. non enim dixit: non potuerint sed: noluerint. hoc certe quod nolunt seruare legem, non a gente tenebrarum coguntur; 4 ipsa mala R 5 habeant R 7 atque] et b 8 quodque seripsx: quoque T om. PSRb 9 ipsa b 13 quod b 16 est om. b 20 tameny tantum R 22 hii PH 24 permiserunt R et mandatis b 26 suo] deo b 26 plenius seruare b 29 eius est PB . si enim coguntur, non nolunt, sed non possunt; si autem nolunt, non utique coguntur, ut non faciant, sed uoluntate sua nolunt. hoc ergo, quod in eorum uoluntate est, ut nolint, peccatum est certe sine aliqua necessitate gentis tenebrarum; hoc agnosce esse peccatum sine necessitate gentis tenebrarum. et inde uides, unde ueniant omnes culpae, unde merita culparum, unde distributiones poenarum.