Audi ergo de libero arbitrio primo ipsum dominum, ubi duas arbores commemorat, quarum mentionem ipse fecisti, audi dicentem: aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum. cum ergo dicit "aut hoc facite aut illud 28 Matth. 12. 33 3 scriptnrarum om. R 9 rationabilem PM et ipsam rationale creatari facti 6 11 aellet] ul\'u\'t R 13 sed om. b 15 hominibus b 17 peccare quemque SRb 19 probo] tibi probo P 22 solita B fantasmate TSPR tantum R 23 plus ualuit in eo b 25 ipse sibi b 26 ipsam primo R 30 illud] id R XXV. Aag. seet. 6 (pan 8). 58 facite," potestatem indicat. non naturam. nemo enim nisi deus facere arborem potest; sed habet unusquisque in uoluntate aut eligere, quae bona sunt, et esse arbor bona. aut eligere, quae mala sunt, et esse arbor mala, non quia mala ipsa. quae eliguntur, aliquam habent in se ipsis substantiam, sed quia deus omnia, quae condidit. gradibus suis eondidit generibusque distinxit, caelestia atque terrena, inmortalia atque mortalia et omnia bona in suo quodque genere condidit, animam habentem liberum arbitrium sub se ipso et supra cetera collocauit: ut si seruiret superiori, dominaretur inferiori; si autem offenderet superiorem, poenam ex inferiore sentiret. hoc ergo dominus dicens. aut facite illud aut facite illud\' ostendit esse in potestate quid facerent, ipse securus et certus in se tamquam deus, et quia si bonum eligerent, praemium eius acciperent, si malum eligerent, poenam eius sentirent; semper autem ille iustus est aut remunerator aut damnator.