<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Scripturas sanctas. quas non intellegendo <lb/>
            longe a ueritate aberratis, commemorare uoluisti, uelut ex <lb/>
            eis patrocinium adhibens uaniloquiis uestris. inter omnia tamen, <lb n="25"/>
            quae partim sicut uere scripta sunt, partim aliter quam scripta <lb/>
            sunt commemorasti, nusquam ostendere potuisti, quia deus <lb/>
            regnis suis hostilem naturam inminentem repellere uolens, ut <lb/>
            habeat quietem, partem suam, quae hoc est quod ipse, naturae

<note type="footnote"> 5 Rora. 8, 7 10 II Cor. 4, 4 13 II Cor. 12, 7 aqq. </note>

<note type="footnote"> 1 mittent <hi rend="italic">b</hi> 5 dampnat B damnauit <hi rend="italic">b</hi> et panloa B 10 paulus. <lb/>
            dixit B 11 fidelium B contemplanda <hi rend="italic">b</hi> 12 ymago B 18 tneae <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> 14 sathana <hi rend="italic">PR</hi> colaphizet <hi rend="italic">Sb</hi> quod] quod ter <hi rend="italic">Sb</hi> <lb/>
            17 quod <hi rend="italic">Tb</hi> 18 hec <hi rend="italic">b</hi> 19 pngnanit <hi rend="italic">b</hi> 24 a neritate longe <hi rend="italic">Pb</hi> <lb/>
            20 quae mn. <hi rend="italic">b</hi> 29 quietam <hi rend="italic">b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="831"/>
            contrariae daemonum miscens, colligari ab eis et contaminari <lb/>
            fecerit. hoc autem est, quod uobis obicitur. unde quid respondeas <lb/>
            non inueniendo commemorasti diuinarum scripturarum <lb/>
            capitula, ubi de peccatoribus dictum est, quia non pertinent <lb/>
            ad beatam uitam, quam bonis et fidelibus donat deus, et has <lb n="5"/>
            uelut duas naturas accipi uoluisti secundum deliramenta Manichaei. <lb/>
            ueritas autem dicit omnia ista, quae uidemus et quae <lb/>
            non uidemus, quae naturaliter subsistunt, a deo facta esse; <lb/>
            in quibus rationalem creaturam etiam ipsam factam siue m <lb/>
            angelis siue in hominibus accepisse liberum arbitrium: quo <lb n="10"/>
            libero arbitrio si deo seruire uellet, secundum uoluntatem ac <lb/>
            legem dei haberet apud eum aeternam felicitatem; si autem <lb/>
            legi eius subdi noluisset, sed potestate sua usa contra eius <lb/>
            fecisset imperium, secundum eius iustitiam poenae debitae <lb/>
            subiaceret. haec omnipotentia dei in creandis omnibus, haec <lb n="15"/>
            iustitia in remunerandis peccatoribus. ecce autem liberum <lb/>
            arbitrium, atque inde quemque peccare, si uelit, non peccare, <lb/>
            si nolit, non solum in diuinis scripturis, quas non intellegitis, <lb/>
            sed etiam in uerbis ipsius Manichaei uestri probo. circumclusus <lb/>
             enim uidet potentiam ueritatis, contra quam conatus <lb n="20"/>
            fuerat aliam naturam, quam non fecit deus, inducere contra <lb/>
            deum non solida ueritate, sed inani phantasmate; tamen ad <lb/>
            confitendum uerum de libero arbitrio plus in eo ualuit natura <lb/>
            humana, in qua eum deus effecit, quam fabula sacrilega, <lb/>
            quam sibi ipse confinxit. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>