<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><p>Post haec cum multis uerbis inter se agerent, FEL. dixit:
</p><p>Dic iam, quid uis faciam ?

<note type="footnote"> 1 qllia <hi rend="italic">PRb</hi> 13 et quia] quia R 14 (uere <hi rend="italic">b)</hi> ex deo est <hi rend="italic">PRb</hi> 16 quia] <lb/>
            ei anima <hi rend="italic">b ed. Maur</hi>. 18 dixit <hi rend="italic">Pb</hi> 22 peccasse quide <hi rend="italic">b</hi> 29 naturam <lb/>
            dei <hi rend="italic">PSRb</hi> 30 et te <hi rend="italic">om. b</hi> a te esset <hi rend="italic">PR</hi> 33 iam] iam tu <hi rend="italic">B</hi> quis <hi rend="italic">R</hi> </note>
<pb n="852"/>
            +
</p><p>AUG. dixit: (Ut anathemes Manichaeum, cuius sunt tantae <lb/>
            istae blasphemiae; sed si ex animo facis, tunc fac . nemo <lb/>
            enim te cogit inuitum. 
</p><p>FEL. dixit: Deus uidet, si ex animo facio; non enim homo <lb/>
            potest uidere . sed hoc peto, ut confirmes me. <lb n="5"/>
            
</p><p>AUG. dixit: In quo uis ut confirmem te? 
</p><p>FEL. dixit: Prior tu anathema, ut et ego postea anathemem. 
</p><p>AUG. dixit: Ecce manu mea etiam scribo; uolo enim, ut <lb/>
            et tu manu tua scribas. 
</p><p>FEL. dixit: Sed sic anathema, ut spiritum ipsum, qui in <lb n="10"/>
            
</p><p>Manichaeo fuit et per eum ista locutus est, anathemes. 
</p><p>Augustinus accepta charta scripsit haec uerba: Augustinus <lb/>
            ecclesiae catholicae episcopus iam anathemaui Manichaeum <lb/>
            et doctrinam eius et spiritum, qui per eum tam execrabiles <lb/>
            blasphemias locutus est, quia spiritus seductor erat non ueritatis, <lb n="15"/>
            sed nefandi erroris; et nunc anathemo supra dictum <lb/>
            Manichaeum et spiritum erroris ipsius. 
</p><p>Et cum eandem chartam Felici dedisset, etiam ille manu <lb/>
            sua haec uerba scripsit: ego Felix, qui Manichaeo credideram, <lb/>
            nunc anathemo eum et doctrinam ipsius et spiritum seductorem, <lb n="20"/>
            qui in illo fuit, qui dixit deum partem suam genti , <lb/>
            tenebrarum miscuisse et eam tam turpiter liberare, ut uirtutes <lb/>
            suas transfiguraret in feminas contra masculina et ipsas iterum <lb/>
            in masculos contra feminea daemonia, ita ut postea <lb/>
            reliquias ipsius suae partis configat in aeternum globo tenebrarum. <lb n="25"/>
            has omnes et ceteras blasphemias Manichaei anathemo. 
</p><p>Augustinus episcopus his in ecclesia coram populo gestis <lb/>
            subscripsi. 
</p><p rend="script">Felix his gestis subscripsi.

<note rend="script" type="footnote"> 6 Angustinus—confirme<hi rend="italic">m om. R</hi> ut <hi rend="italic">(om. b)</hi> te confirmem <hi rend="italic">PSb</hi> 7 Felix] <lb/>
            aug\' <hi rend="italic">R</hi> 8 ecce enl mani. mea <hi rend="italic">b</hi> 18 episcopus eccleaiae <hi rend="italic">catholicae PSBb</hi> <lb/>
            anathematizo <hi rend="italic">b</hi> 15 loquutus P 16 nephandi <hi rend="italic">B</hi> 18 cartam <hi rend="italic">T</hi> et <lb/>
            ille <hi rend="italic">R</hi> 24 feminina <hi rend="italic">b</hi> demonia <hi rend="italic">T</hi> 27 <hi rend="italic">(et</hi> 29) <hi rend="italic">hiis PR</hi> 28 <hi rend="italic">et</hi> 29 scripsi <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            29 Ezplicit liber Becundus <hi rend="italic">(om. B)</hi> beati <hi rend="italic">tom. SR,</hi> sci <hi rend="italic">P)</hi> aurelii (om. <hi rend="italic">TPB)</hi> <lb/>
            augustini epi <hi rend="italic">(om. PSB)</hi> contra felicem manicheum <hi rend="italic">TS fol</hi>. 98 <hi rend="italic">Pfoi</hi>. 8 <hi rend="italic">B</hi> </note>
</p></div></div></div></body></text></TEI>