<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p>PEL. dixit: Pertinet ad deum anima, quae per peccatum <lb/>
            coinquinata est, an non ? 
</p><p>AUG. dixit: Pertinet, sed non est pars eius. 
</p><p>FEL. dixit: Non hoc interrogaui. <lb n="10"/>
            
</p><p>AUG. dixit: Et quid interrogasti ? 
</p><p>FEL. dixit: Pertinet ad deum, an non pertinet? 
</p><p>AUG. dixit: Iam dixi, et quia pertinet et quomodo pertineat. 
</p><p>FEL. dixit: Ego quaero, utrum est ex deo. 
</p><p>AUG. dixit: Ex deo, non de deo. <lb n="15"/>
            
</p><p>FEL. dixit: Si nihil peccatum est, quia ex deo est et polluta <lb/>
            est et uenit Christus liberare eam et eam liberauit a <lb/>
            peccato, quid culpamus Manichaeum, qui dicit partem dei <lb/>
            pollutam esse et iterum mundari? 
</p><p>AUG. dixit: Quia iam confessus es Manichaeum dixisse <lb n="20"/>
            partem dei esse pollutam et dicis non esse peccatum talem <lb/>
            blasphemiam in deum effundere. nos autem dicimus quidem <lb/>
            peccasse animam per liberum arbitrium et paenitendo purgari <lb/>
            per misericordiam creatoris sui, quia non est ex deo tamquam <lb/>
            pars eius uel tamquam proles eius, sed ex deo uel a deo <lb n="25"/>
            facta est tamquam opus eius: quid intersit inter nostram <lb/>
            fidem et uestram perfidiam, omnibus manifestum est. itaque <lb/>
            secundum uerba tua superiora, quia concessisti anathemandum <lb/>
            eum, qui dicit corruptibilem dei naturam — quod et Manichaeum <lb/>
            et te dicere manifestum est — quia noluisti. ut esset <lb n="30"/>
            a te anathematus, eris cum illo anathematus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>