PEL. dixit: Pertinet ad deum anima, quae per peccatum coinquinata est, an non ? AUG. dixit: Pertinet, sed non est pars eius. FEL. dixit: Non hoc interrogaui. AUG. dixit: Et quid interrogasti ? FEL. dixit: Pertinet ad deum, an non pertinet? AUG. dixit: Iam dixi, et quia pertinet et quomodo pertineat. FEL. dixit: Ego quaero, utrum est ex deo. AUG. dixit: Ex deo, non de deo. FEL. dixit: Si nihil peccatum est, quia ex deo est et polluta est et uenit Christus liberare eam et eam liberauit a peccato, quid culpamus Manichaeum, qui dicit partem dei pollutam esse et iterum mundari? AUG. dixit: Quia iam confessus es Manichaeum dixisse partem dei esse pollutam et dicis non esse peccatum talem blasphemiam in deum effundere. nos autem dicimus quidem peccasse animam per liberum arbitrium et paenitendo purgari per misericordiam creatoris sui, quia non est ex deo tamquam pars eius uel tamquam proles eius, sed ex deo uel a deo facta est tamquam opus eius: quid intersit inter nostram fidem et uestram perfidiam, omnibus manifestum est. itaque secundum uerba tua superiora, quia concessisti anathemandum eum, qui dicit corruptibilem dei naturam — quod et Manichaeum et te dicere manifestum est — quia noluisti. ut esset a te anathematus, eris cum illo anathematus.