FEL. dixit: Manichaeus dicit duas esse naturas et modo inde culpatur, quia dixit duas esse, bonam et malam. Christus in euangelio duas dicit esse arbores: arbor bona numquam facit fructum malum, et arbor mala numquam facit fructum bonum. ecce duas naturas. deinde in euangelio scriptum est: nonne bonum semen seminasti in agro? unde adparuerunt zizania? hoc inimicus fecit. iste\' inimicus si non est extraneus a deo, probetur mihi; si ad deum pertinet inimicus iste, quale semen seminauit? item in euangelio scriptum est Christo dicente, quia in nouissimis temporibus thronum in medio saeculo ponet et mittet angelos suos in orientem et occidentem, septentrionem et meridianum et congregabit omnes gentes ante se et separabit illos, sicut pastor separat agnos ab haedis. et ut compendiue dicam, agnis dicet: ite in regnum, quod uobis paratum est ab origine mundi. haedis dicet, qui in sinistra parte sunt: recedite a me, qui operati estis iniquitatem; nomen enim meum habuistis, sed opera non fecistis; ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. 15 Matth. 7, 17 18 Matth. 13, 27 sq. 27 Matth. 2\\ 31 aqq. 2 litigandam li 3 uix post ferri b auditoribus P 7 obbicitur B 9 potuit b fingis B 10 causa fuit b 12 corruptibilem M 15 dicit duas b 17 fructunt nialum bonum B 18 nonne] nunquid b 34 meridiem b 28 edis P hedis TSR 29 iniquitatem om. JR qui sunt, qui nomen Christi habent et mittuntur in ignem aeternum cum diabolo et angelis eius, et ad quam partem pertinent isti, quibus Christus non permiscetur, et nomen eius portant? hoc enim Manichaeus dicit, quia quos Christus damnat, ipsius non sunt. nam Paulus apostolus dicit: prudentia carnis inimica est deo; legi enim dei non est subiecta nec enim potest. hoc Manichaeus dicit, quia quae inimica est deo, ad deum non pertinet; si autem ad deum pertinet, ipse sibi inimicum fecit; hoc Manichaeus non dicit. iterum Paulus dicit: deus saeculi huius excaecauit mentes infidelium ad non contemplandam claritatem euangelii Christi, qui est imago dei. ipse Paulus iterum dicit: datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae. qui me colaphizat die ac nocte; propter quod dominum rogaui, ut discederet a me . et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate probatur. ecce quid apostolus dixit, ecce quid euangelista. cum Manichaeus hoc adserat, quia est extraneus a deo, qui contra deum bellauit — siue quia Christus crucifixus est, siue quia apostoli omnes propter dei mandatum — iste, qui eos crucifixit, cui mandatum dei non placet, hoc mihi dicat sanctitas tua, si ad deum pertinet.