<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>FEL. dixit: Dixisti hominem fecisse sibi filium; nihil. <lb n="25"/>
            interest inter patrem et filium. quia hoc ergo protulit sanctitas <lb/>
            tua, et ego respondeo, quia deus et quae facit aequalia sunt sibi. 
</p><p>AUG. dixit: Quod intellegere noluisti, quia homo, cum <lb/>
            filium facit, non facere proprie dicitur, sed proprie generare <lb/>
            dicitur, sic et deus unicum filium genuit\' dixi tibi, non fecit.

<note type="footnote"> 20 Ex. 3, 14 </note>

<note type="footnote"> 2 aliud <hi rend="italic">R</hi> 3 deus fecit <hi rend="italic">PR</hi> 4 ex argentario <hi rend="italic">R</hi> faceret <hi rend="italic">b</hi> 5 <hi rend="italic">pr</hi>. et <lb/>
            quodjutquodft llipsnmi2 12 oino incommut. b 13 tibi sit5 mutabile <lb/>
            esse <hi rend="italic">SRb</hi> 15 deus fecit <hi rend="italic">b</hi> 16 mutabile] imnutabile <hi rend="italic">R</hi> 17 sacrilegio] proruulio <lb/>
            (?) <hi rend="italic">R</hi> 19 dixit etiam <hi rend="italic">PR</hi> 21 ipse Incommutabilis <hi rend="italic">PSRb</hi> <lb/>
            23 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. R</hi> 25 et nihil <hi rend="italic">R</hi> 26 ergo hoc <hi rend="italic">b</hi> 29 generare proprie <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            80 sic] sicut <hi rend="italic">R</hi> filium unicum <hi rend="italic">PSRb</hi>. </note><lb n="30"/>
             
<pb n="849"/>
            fecit autem illud, quod aequale ei non est; quod autem genuit, <lb/>
            aequale illi est. itaque elige tibi, utrum uelis dicere mutabilem <lb/>
            dei facturam, an mutabilem dei naturam. 
</p><p>FEL. dixit: Quomodo deus inmutabilis est, similiter, quem <lb/>
            genuit, inmutabilis est, et quod fecit, si de ipsius natura est, <lb n="5"/>
            non mutatur. 
</p><p>AUG. dixit: Sed iam tibi dictum est, quia quod fecit, non <lb/>
            de ipsius natura est, sed ex nihilo fecit, quia omnipotens est. <lb/>
            non erat, et fecit, non de se, non de aliqua re, quam ipse <lb/>
            non fecerat, sed ex nihilo. <lb n="10"/>
            
</p><p>FEL. dixit: Ego non hoc dixi, sed dixi: quia deus inmutabilis <lb/>
            est, et quod genuit inmutabile est, et quod fecit inmutabile <lb/>
            est. non dixi, unde illud fecit; non hoc quaesiui, unde fecerit. 
</p><p>AUG. dixit: Sed a me audisti, quod non quaesisti, ut iam <lb/>
            desineres stulta loqui. omnipotens deus et de se potuit generare <lb n="15"/>
            et de nihilo facere et ex eo, quod iam fecerat, aliquid <lb/>
            formare: de se filium aequalem sibi; de nihilo mundum et <lb/>
            uniuersam creaturam; ex aliquo de terra hominem, quia omnipotens <lb/>
            est. quod ergo de se ipso est, pollui numquam potest <lb/>
            quomodo ipse; quod autem ab illo factum est, non de illo, <lb n="20"/>
            et pollui potest per liberum arbitrium et mundari per ipsius <lb/>
            misericordiam condemnando, quod peccauit, et agnoscendo, <lb/>
            qui eum creauit. tu uero, qui paulo ante dixisti, quia qui <lb/>
            dei partem corruptibilem et contaminabilem dicit, anathemandus <lb/>
            est, negare autem non potes Manichaeum dixisse, quod <lb n="25"/>
            pars dei in gente tenebrarum conprehensa atque polluta est, <lb/>
            et his eum uerbis blasphemasse adparet. ita ut peius blasphemare <lb/>
            forte non posset, aut anathema illum talia dicentem, <lb/>
            aut tu cum illo anathemandus es et abiciendus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>