FEL. dixit: Dixisti hominem fecisse sibi filium; nihil. interest inter patrem et filium. quia hoc ergo protulit sanctitas tua, et ego respondeo, quia deus et quae facit aequalia sunt sibi. AUG. dixit: Quod intellegere noluisti, quia homo, cum filium facit, non facere proprie dicitur, sed proprie generare dicitur, sic et deus unicum filium genuit\' dixi tibi, non fecit. 20 Ex. 3, 14 2 aliud R 3 deus fecit PR 4 ex argentario R faceret b 5 pr . et quodjutquodft llipsnmi2 12 oino incommut. b 13 tibi sit5 mutabile esse SRb 15 deus fecit b 16 mutabile] imnutabile R 17 sacrilegio] proruulio (?) R 19 dixit etiam PR 21 ipse Incommutabilis PSRb 23 pr . et om. R 25 et nihil R 26 ergo hoc b 29 generare proprie b 80 sic] sicut R filium unicum PSRb . fecit autem illud, quod aequale ei non est; quod autem genuit, aequale illi est. itaque elige tibi, utrum uelis dicere mutabilem dei facturam, an mutabilem dei naturam. FEL. dixit: Quomodo deus inmutabilis est, similiter, quem genuit, inmutabilis est, et quod fecit, si de ipsius natura est, non mutatur. AUG. dixit: Sed iam tibi dictum est, quia quod fecit, non de ipsius natura est, sed ex nihilo fecit, quia omnipotens est. non erat, et fecit, non de se, non de aliqua re, quam ipse non fecerat, sed ex nihilo. FEL. dixit: Ego non hoc dixi, sed dixi: quia deus inmutabilis est, et quod genuit inmutabile est, et quod fecit inmutabile est. non dixi, unde illud fecit; non hoc quaesiui, unde fecerit. AUG. dixit: Sed a me audisti, quod non quaesisti, ut iam desineres stulta loqui. omnipotens deus et de se potuit generare et de nihilo facere et ex eo, quod iam fecerat, aliquid formare: de se filium aequalem sibi; de nihilo mundum et uniuersam creaturam; ex aliquo de terra hominem, quia omnipotens est. quod ergo de se ipso est, pollui numquam potest quomodo ipse; quod autem ab illo factum est, non de illo, et pollui potest per liberum arbitrium et mundari per ipsius misericordiam condemnando, quod peccauit, et agnoscendo, qui eum creauit. tu uero, qui paulo ante dixisti, quia qui dei partem corruptibilem et contaminabilem dicit, anathemandus est, negare autem non potes Manichaeum dixisse, quod pars dei in gente tenebrarum conprehensa atque polluta est, et his eum uerbis blasphemasse adparet. ita ut peius blasphemare forte non posset, aut anathema illum talia dicentem, aut tu cum illo anathemandus es et abiciendus.