<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>FEL. dixit: Hoc tu dixisti de anima, quia ex deo non est? 
</p><p>AUG. dixit: Non dixi; sed dixi, quia ex deo est, tamquam <lb/>
            a deo facta, non tamquam de deo nata. 
</p><p>FEL. dixit: Dixisti de anima, quia non est ex deo, sed <lb/>
            factura dei, quia sine deo nihil est; hoc enim dicis tu et <lb n="5"/>
            non uis adseuerare, quia ex deo est anima. 
</p><p>AUG. dixit: A deo est, sed facta a deo. 
</p><p>FEL. dixit: Aut facta aut missa aut data, ex deo est. ergo <lb/>
            si ex deo est et polluta est et uenit Christus liberare eam <lb/>
            de pollutione, quid culpas Manichaeum ? <lb n="10"/>
            
</p><p>AUG. dixit: Quia ego dico animam non naturam dei, sed <lb/>
            factam a deo per liberum arbitrium peccasse et peccato esse <lb/>
            pollutam et per dei misericordiam in paenitentia liberatam; <lb/>
            tu autem ipsam naturam dei. quod deus est, deum de deo <lb/>
            dicis in gente tenebrarum captum atque pollutum . et multum <lb n="15"/>
            interest inter id, quod de se deus genuit et quod fecit non <lb/>
            de se, sed ex nihilo, id est cum omnino non esset, a deo <lb/>
            accepit, ut esset, id est ut institueretur. 
</p><p>FEL dixit: Ergo pars dei est. 
</p><p>AUG. dixit: Iam tibi dictum est, non est pars dei; et accipe, <lb n="20"/>
            quomodo intellegas deum omnipotentem factorem. omnia, quae <lb/>
            fiunt et quod quisque facit, aut de se est aut ex aliquo aut <lb/>
            ei nihilo. homo quia non est omnipotens, de se filium facit, <lb/>
            ex aliquo, sicut artifex ex ligno arcam, ex argento uasculum. <lb/>
            potuit enim facere uasculum, sed non potuit facere argentum; <lb n="25"/>
            potuit facere arcam, sed non potuit facere lignum. ex nihilo <lb/>
            autem, ex eo, quod prorsus non est, facere ut sit, nullus hominum <lb/>
            potest. deus autem quia omnipotens est, et de se <lb/>
            filium genuit et ex nihilo mundum fecit et ex limo hominem <lb/>
            formauit, ut per istas tres potentias ostenderet effectionem <lb n="30"/>
            suam in omnibus ualentem. quia de se quod fecit, nec fecisse

<note type="footnote"> 3 a deo nata <hi rend="italic">PSS</hi> ex deo nata <hi rend="italic">b</hi> 7 facta est <hi rend="italic">PRSb</hi> 8 facta 6 aut <lb/>
            <hi rend="italic">missa S b</hi> 9 eam] <hi rend="italic">illam PSR</hi> eam liberare <hi rend="italic">b</hi> ]2 a] ex <hi rend="italic">TSS</hi> 16 deus <lb/>
            <hi rend="italic">om. B</hi> 17 de] ex <hi rend="italic">b</hi> 22 de] ex <hi rend="italic">R</hi> 24 archam <hi rend="italic">TR</hi> et ex argento b <lb/>
            25 uaeiculQ b 26 facere lignum] lignum <hi rend="italic">P</hi> 27 ullas R 29 genuit <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> 30 exceptionem <hi rend="italic">S</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV . Aug. seet. 6 (parb 8). </note>

<note type="footnote"> 54 </note><lb/>
             
<pb n="848"/>
            dicendus est, sed genuisse. quod autem ex aliquo, sicut de <lb/>
            terra hominem, non sic fecit hominem de terra, ut alius ei <lb/>
            fecerit ipsam terram, unde faceret hominem. quomodo fecit <lb/>
            deus argentum argentario, unde faciat uasculum; sed ipse <lb/>
            fecit et, quod non erat, ut esset, et quod inde rursus esset,<lb n="5"/>
            quod iam ipse ex nihilo creauerat, ut esset. sic ergo corpus, <lb/>
            sic anima, sic intellegitur uniuersa creatura facta a deo, non <lb/>
            genita de deo, ut hoc sit, quod deus. proinde modo forte <lb/>
            eliges, quid teneas et quid respuas. elige, quid sit melius. <lb/>
            quoniam uidemus multa mutabilia et ipsa tamen bona quamuis<lb n="10"/>
            mutabilia, multa mortalia et ipsa tamen bona quamuis <lb/>
            mortalia, bonum autem incommutabile omnino ipse deus est, <lb/>
            quid melius sit tibi tenere elige: deum mutabilem esse, an <lb/>
            quod deus fecit esse mutabile, quia necesse est, ut unum de <lb/>
            duobus dicas. si nolueris admittere id, quod fecit deus, esse<lb n="15"/>
            mutabile, restat, ut dicas ipsum deum esse mutabilem. ut . <lb/>
            autem ab hoc sacrilegio te purges et ab hac blasphemia, ne <lb/>
            dicas substantiam dei esse mutabilem, quare non concedis <lb/>
            deum, qui uere est et incommutabilis est, quia ipse etiam <lb/>
            dixit: ego sum qui sum, fecisse omnia bona, sed non sibi <lb n="20"/>
            paria? proinde quia incommutabilis ipse est, non est mirum, <lb/>
            si quod fecit, quia ei aequale non est, non est incommutabile, <lb/>
            sed mutabile. ideo et per liberum arbitrium peccare et pollui <lb/>
            potuit et per eius misericordiam liberari. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>