<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>FEL. dixit: Anima nostra ex deo est. quae polluta est? <lb/>
            si non est ei deo, utquid pro illa Christus crucifixus est ? si <lb/>
            ergo paret, quia Christus propter animam nostram crucifixus <lb/>
            est, paret, quia ex deo est et polluta erat et ipse eam mundauit.

<note rend="script" type="footnote"> 3 mandatur pcfim (?) R 6 quod R 9 non] nunc <hi rend="italic">R</hi> 11 sedsuiit <lb/>
            <hi rend="italic">om. It</hi> non hoc dicit <hi rend="italic">b</hi> 18 et subntantiam dei <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            21 pr. unde] enim <hi rend="italic">b</hi> 27 eo] deo <hi rend="italic">P22</hi> 28 aa non polluti <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            30 xpe pro <hi rend="italic">illu PR</hi> 32 quod JS eara] illam <hi rend="italic">PR</hi> </note>
<pb n="846"/>
            
</p><p>AUG. dixit: Ego non solum animam, sed et corpus nostrum <lb/>
            et omnem creaturam et spiritalem et corporalem ex deo dico <lb/>
            esse, quia hoc habet catholica fides. sed aliud est, quod de <lb/>
            se deus genuit, quod hoc est, quod ipse; aliud autem, quod <lb/>
            fecit deus. quod deus genuit, aequale est patri; quod deus <lb n="5"/>
            fecit. non est aequale conditum conditori. aliud autem dicimus <lb/>
            ex deo esse, quod melius dicitur de deo esse, quia hoc est, <lb/>
            quod ipse, sicut unigenitus filius, sicut uerbum eius, per quod <lb/>
            facta sunt omnia: alia uero sic dicimus ex deo, quia dixit,<lb/>
            et facta sunt; mandauit, et constituta sunt\'. hinc est anima,<lb n="10"/>
            ex his, quae fecit deus, non illud, quod de se genuit deus. <lb/>
            ideo uerbum, quod de se genuit, pollui non potuit nec potest <lb/>
            nec poterit. anima uero, quam fecit rectricem corporis, ut <lb/>
            seruiret superiori, dominaretur inferiori, id est seruiret deo,^ <lb/>
            dominaretur corpori, contempta dei lege per peccatum polluta<lb n="15"/>
            est; deus autem misericordiam praestans his, quae fecit, misit <lb/>
            filium, per quem fecit, et per illum refecit. quando condendum erat, <lb/>
            quod non erat, per uerbum conditum est; quando reficiendum <lb/>
            erat, quod deprauatum factum fuerat, suscepta est inde creatura <lb/>
            de uirgine Maria, ut per id, quod erat homo, demonstraretur <lb n="20"/>
            homini, et quid sustinendum et quid sperandum esset. itaque <lb/>
            natura uerbi, substantia unigeniti filii dei nihil passa est uel <lb/>
            a persecutoribus Iudaeis uel a diabolo angelo malo persequente. <lb/>
            sed quia induit se carne, induit se re mortali, re passibili, re <lb/>
            mutabili: in eo quod se induit, passus est quicquid uoluit <lb n="25"/>
            ad exemplum patientiae, et reformauit hoc ad exemplum iustitiae. <lb/>
            tu modo dic mihi de dei parte, quod deus est, utrum pollui <lb/>
            possit, an non. si potest, non est incommutabilis deus, et qui <lb/>
            hoc dicit, anathemandus est . si autem non potest, uides anathemandum<lb/>
            Manichaeum esse, qui dicit partem dei, naturam <lb n="30"/>
            dei, id quod est deus, uenisse huc puram ad gentem tenebrarum <lb/>
            ligatam atque pollutam, ut indigeat solui et mundari.

<note type="footnote"> 8 cf. Ioh. 1, 3 10 cf. Ps. 148, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om.. b</hi> 2 esse dico <hi rend="italic">b</hi> 10 est anima] examina <hi rend="italic">M</hi> 16 misericordif <lb/>
            <hi rend="italic">PRb</hi> 19 deprauatum fuerat <hi rend="italic">b</hi> 21 et quid sustinendum <hi rend="italic">om. li</hi> <lb/>
            30 esse manicheam PSR <hi rend="italic">esse om. b 31 id om.b</hi> huc] hic22 <hi rend="italic">32 et] ac PRb</hi> </note>
<pb n="847"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>