FEL. dixit: Anima nostra ex deo est. quae polluta est? si non est ei deo, utquid pro illa Christus crucifixus est ? si ergo paret, quia Christus propter animam nostram crucifixus est, paret, quia ex deo est et polluta erat et ipse eam mundauit. 3 mandatur pcfim (?) R 6 quod R 9 non] nunc R 11 sedsuiit om. It non hoc dicit b 18 et subntantiam dei om. B 21 pr. unde] enim b 27 eo] deo P22 28 aa non polluti R 30 xpe pro illu PR 32 quod JS eara] illam PR AUG. dixit: Ego non solum animam, sed et corpus nostrum et omnem creaturam et spiritalem et corporalem ex deo dico esse, quia hoc habet catholica fides. sed aliud est, quod de se deus genuit, quod hoc est, quod ipse; aliud autem, quod fecit deus. quod deus genuit, aequale est patri; quod deus fecit. non est aequale conditum conditori. aliud autem dicimus ex deo esse, quod melius dicitur de deo esse, quia hoc est, quod ipse, sicut unigenitus filius, sicut uerbum eius, per quod facta sunt omnia: alia uero sic dicimus ex deo, quia dixit, et facta sunt; mandauit, et constituta sunt\'. hinc est anima, ex his, quae fecit deus, non illud, quod de se genuit deus. ideo uerbum, quod de se genuit, pollui non potuit nec potest nec poterit. anima uero, quam fecit rectricem corporis, ut seruiret superiori, dominaretur inferiori, id est seruiret deo,^ dominaretur corpori, contempta dei lege per peccatum polluta est; deus autem misericordiam praestans his, quae fecit, misit filium, per quem fecit, et per illum refecit. quando condendum erat, quod non erat, per uerbum conditum est; quando reficiendum erat, quod deprauatum factum fuerat, suscepta est inde creatura de uirgine Maria, ut per id, quod erat homo, demonstraretur homini, et quid sustinendum et quid sperandum esset. itaque natura uerbi, substantia unigeniti filii dei nihil passa est uel a persecutoribus Iudaeis uel a diabolo angelo malo persequente. sed quia induit se carne, induit se re mortali, re passibili, re mutabili: in eo quod se induit, passus est quicquid uoluit ad exemplum patientiae, et reformauit hoc ad exemplum iustitiae. tu modo dic mihi de dei parte, quod deus est, utrum pollui possit, an non. si potest, non est incommutabilis deus, et qui hoc dicit, anathemandus est . si autem non potest, uides anathemandum Manichaeum esse, qui dicit partem dei, naturam dei, id quod est deus, uenisse huc puram ad gentem tenebrarum ligatam atque pollutam, ut indigeat solui et mundari. 8 cf. Ioh. 1, 3 10 cf. Ps. 148, 5 1 et om.. b 2 esse dico b 10 est anima] examina M 16 misericordif PRb 19 deprauatum fuerat b 21 et quid sustinendum om. li 30 esse manicheam PSR esse om. b 31 id om.b huc] hic22 32 et] ac PRb