<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>FEL. dixit: Hoc, quod dixit sanctitas tua, quia pars, quae <lb/>
            se non mundauit ab coinquinatione gentis tenebrarum . et sic <lb/>
            dicit Manichaeus, quia non sunt missi in regnum dei. hoc <lb n="10"/>
            enim adseris tu, quia damnati sunt; sed Manichaeus hoc dicit, <lb/>
            quia non damnati sunt, sed ad custodiam positi sunt illius <lb/>
            gentis tenebrarum. -
</p><p>AUG. dixit: De ista parte tecum ago, quam dicis pollutam <lb/>
            purgari: postea, si opus fuerit, de illa, quae figitur in globo <lb n="15"/>
            eius. interim quae purgatur, polluta erat. 
</p><p>FEL. dixit: Quae polluitur, et mundatur. 
</p><p>AUG. dixit: Qui ergo dicit naturam dei et substantiam dei <lb/>
            et id quod deus est, posse pollui, ligari, inquinari a gente <lb/>
             tenebrarum, non est anathemandus ? <lb n="20"/>
            
</p><p>FEL. dixit: Christus unde nos mundauit ? unde nos liberauit ? 
</p><p>AUG. dixit: Christus non partem dei, non naturam dei <lb/>
            liberauit, sed facturam, quam fecit, in peccatum cadentem <lb/>
            per liberum arbitrium sua misericordia liberauit. eam rem <lb/>
            mundauit, quae pollui poterat, eam rem liberauit, quae captiuari <lb n="25"/>
            poterat, eam rem sanauit, quae infirmari poterat. modo <lb/>
            autem de deo, de natura dei, de substantia dei, de eo, quod <lb/>
            deus est, loquimur . poterat pollui, an non poterat? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>