FEL. dixit: Hoc, quod dixit sanctitas tua, quia pars, quae se non mundauit ab coinquinatione gentis tenebrarum . et sic dicit Manichaeus, quia non sunt missi in regnum dei. hoc enim adseris tu, quia damnati sunt; sed Manichaeus hoc dicit, quia non damnati sunt, sed ad custodiam positi sunt illius gentis tenebrarum. - AUG. dixit: De ista parte tecum ago, quam dicis pollutam purgari: postea, si opus fuerit, de illa, quae figitur in globo eius. interim quae purgatur, polluta erat. FEL. dixit: Quae polluitur, et mundatur. AUG. dixit: Qui ergo dicit naturam dei et substantiam dei et id quod deus est, posse pollui, ligari, inquinari a gente tenebrarum, non est anathemandus ? FEL. dixit: Christus unde nos mundauit ? unde nos liberauit ? AUG. dixit: Christus non partem dei, non naturam dei liberauit, sed facturam, quam fecit, in peccatum cadentem per liberum arbitrium sua misericordia liberauit. eam rem mundauit, quae pollui poterat, eam rem liberauit, quae captiuari poterat, eam rem sanauit, quae infirmari poterat. modo autem de deo, de natura dei, de substantia dei, de eo, quod deus est, loquimur . poterat pollui, an non poterat?