<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>FEL. dixit: Cum adparuerit mihi; quia mihi non adparet, <lb/>
            quia altera mihi non ostensa est, non possum anathemare. 
</p><p>AUG. dixit: Anathemandus est error, qui dicit corruptibilem <lb/>
            deum, an non est anathemandus ? 
</p><p>FEL. dixit: Iterum dic. <lb n="10"/>
            
</p><p>AUG. dixit: Anathemandus est error, qui dicit corruptibilem <lb/>
            deum, an non est anathemandus ? 
</p><p>FEL. dixit: Quaeratur, si dicit. 
</p><p>AUG. dixit: Ego hoc interrogaui: qui dicit corruptibilem <lb/>
            deum, anathemandus est, an non ? <lb n="15"/>
            
</p><p>FEL. dixit: Qui dicit corruptibilem deum, anathemandus <lb/>
            est . hoc mihi obicis? 
</p><p>AUG. dixit: Hoc interrogo. 
</p><p>FEL. dixit: Corruptibilem deum dicis, non autem quod <lb/>
            primo dixisti, quia partem suam dedit aduersariis ? <lb n="20"/>
            
</p><p>AUG. dixit: Interim quod interrogo responde: qui dicit <lb/>
            corruptibilem deum esse, anathemandus est, an non? 
</p><p>FEL. dixit: Ualde. 
</p><p>AUG. dixit: Qui dicit corruptibilem esse naturam et substantiam <lb/>
            dei, anathemandus est, an non ? <lb n="25"/>
            
</p><p>FEL. dixit: Non intellexi, quod dixisti. 
</p><p rend="script">AUG. dixit: Hoc dico, quod omnis homo intellegit, qui <lb/>
            non se fingit non intellegere: naturam et substantiam dei, id <lb/>
            est illud ipsum, quicquid est deus, qui dicit corruptibilem <lb/>
            esse, anathemandus est, an non ?

<note rend="script" type="footnote"> Ua. <lb/>
            -2 uolncrit (?) <hi rend="italic">B</hi> 3 perduci <hi rend="italic">om. b</hi> 4 anathema <hi rend="italic">T* (ubiqtte</hi> tisa <lb/>
            <hi rend="italic">fn. 2 superscr.)</hi> 5 cognoscenda <hi rend="italic">b</hi> 6 paret <hi rend="italic">PJB6</hi> 7 non est ost. <hi rend="italic">b</hi> anathematizare<lb/>
             <hi rend="italic">b (ubtque forma exiens</hi> in <hi rend="italic">tizare)</hi> 10 <hi rend="italic">tres uersus inde a</hi> <lb/>
            Felix dixit\' <hi rend="italic">usque ad</hi> 4aoatheinandus\' <hi rend="italic">om. R</hi> 22 an] ant <hi rend="italic">T</hi> 27 nisi<lb/>
             qui se fingit <hi rend="italic">Pb</hi> 29 esse corruptibilem <hi rend="italic">PRb</hi> 30 an nõ 5 <hi rend="italic">b</hi> </note><lb n="30"/>
            
<pb n="844"/>
            
</p><p>FEL. dixit: Etiam anathemandus est. si probatum fuerit <lb/>
            esse uerum. 
</p><p>AUG. dixit: Nondum tibi dixi. quia Manichaeus dicit corruptibilem <lb/>
            naturam dei: sed hoc tibi dixi, quia quicumque <lb/>
            hoc dicit, anathemandus est <lb n="5"/>
            
</p><p>FEL. dixit: Et ego respondi: etiam. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>