FEL. dixit: Cum adparuerit mihi; quia mihi non adparet, quia altera mihi non ostensa est, non possum anathemare. AUG. dixit: Anathemandus est error, qui dicit corruptibilem deum, an non est anathemandus ? FEL. dixit: Iterum dic. AUG. dixit: Anathemandus est error, qui dicit corruptibilem deum, an non est anathemandus ? FEL. dixit: Quaeratur, si dicit. AUG. dixit: Ego hoc interrogaui: qui dicit corruptibilem deum, anathemandus est, an non ? FEL. dixit: Qui dicit corruptibilem deum, anathemandus est . hoc mihi obicis? AUG. dixit: Hoc interrogo. FEL. dixit: Corruptibilem deum dicis, non autem quod primo dixisti, quia partem suam dedit aduersariis ? AUG. dixit: Interim quod interrogo responde: qui dicit corruptibilem deum esse, anathemandus est, an non? FEL. dixit: Ualde. AUG. dixit: Qui dicit corruptibilem esse naturam et substantiam dei, anathemandus est, an non ? FEL. dixit: Non intellexi, quod dixisti. AUG. dixit: Hoc dico, quod omnis homo intellegit, qui non se fingit non intellegere: naturam et substantiam dei, id est illud ipsum, quicquid est deus, qui dicit corruptibilem esse, anathemandus est, an non ? Ua. -2 uolncrit (?) B 3 perduci om. b 4 anathema T* (ubiqtte tisa fn. 2 superscr.) 5 cognoscenda b 6 paret PJB6 7 non est ost. b anathematizare b (ubtque forma exiens in tizare) 10 tres uersus inde a Felix dixit\' usque ad 4aoatheinandus\' om. R 22 an] ant T 27 nisi qui se fingit Pb 29 esse corruptibilem PRb 30 an nõ 5 b FEL. dixit: Etiam anathemandus est. si probatum fuerit esse uerum. AUG. dixit: Nondum tibi dixi. quia Manichaeus dicit corruptibilem naturam dei: sed hoc tibi dixi, quia quicumque hoc dicit, anathemandus est FEL. dixit: Et ego respondi: etiam.