<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>FEL. dixit: Ecce iam compendiue, ut dixit sanctitas <lb/>
            tua, ne chartas cumulemus: si tibi placet, quod petiui pridem, <lb/>
            huc ueni; ostende mihi ueritatem, ut illud, quod teneo, pareat, <lb/>
            quia ueritas non est, et habes me paratum ad credendum. 
</p><p>AUG. dixit: Iam quidem quod tenes, satis adparet, quia <lb n="20"/>
            ueritas non est. absit enim a cordibus ueritatem quaerentium <lb/>
            uel tenentium, ut credant deum substantiam suam necessitate <lb/>
            coactum mersisse daemonum naturae ligandam atque polluendam; <lb/>
            absit a fidelibus credere deum ad liberandam substantiam <lb/>
            suam conuertere se in masculos contra feminas et in <lb n="25"/>
            feminas contra masculos ad eorum concupiscentiam inritandam; <lb/>
            absit a fidelibus credere deum substantiam suam, quam <lb/>
            ipse daemonibus mersit, postea in aeternum damnare. hoc <lb/>
            ergo quia ueritas non est, manifestum est. sed quia uis tibi <lb/>
            pro ista falsitate expulsa atque conuicta patefieri ueritatem, <lb n="30"/>
            si quid de cognoscenda fide catholica adhuc mouet, ab initio <lb/>
            fidei poteris erudiri. etenim aptum perceptioni ueritatis

<note type="footnote"><hi rend="italic">3 plane teb 4 pro tua om. R</hi> 6 mabona R enim] <hi rend="italic">autem b</hi> 7 siue <lb/>
            uoluntas22 uolunutatem <hi rend="italic">alt.]</hi> uero <hi rend="italic">R om. b</hi> 12 est in te b ab utrum\' <hi rend="italic">tres <lb/>
            versustnras. P 17 cartas TPRb 20 satis om. b 26 irrigandam R tu-</hi> <lb/>
            tidib <hi rend="italic">28 ipsis damonib\' mers2 b</hi> 30 patefieri tibid <hi rend="italic">32 perceptione TPSR</hi> </note><lb/>
             
<pb n="843"/>
            incommutabilis facit pia fides: a qua fide quisquis incipere <lb/>
            noluerit, superbus foris remanebit et ad id, quo tendit uel <lb/>
            quo uult peruenire, perduci non poterit. sed quia iam illa <lb/>
            falsitas manifesta est, anathema falsitatem, ut possis incipere <lb/>
            aptus esse ad cognoscendam ueritatem. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>