FEL. dixit: Ecce iam compendiue, ut dixit sanctitas tua, ne chartas cumulemus: si tibi placet, quod petiui pridem, huc ueni; ostende mihi ueritatem, ut illud, quod teneo, pareat, quia ueritas non est, et habes me paratum ad credendum. AUG. dixit: Iam quidem quod tenes, satis adparet, quia ueritas non est. absit enim a cordibus ueritatem quaerentium uel tenentium, ut credant deum substantiam suam necessitate coactum mersisse daemonum naturae ligandam atque polluendam; absit a fidelibus credere deum ad liberandam substantiam suam conuertere se in masculos contra feminas et in feminas contra masculos ad eorum concupiscentiam inritandam; absit a fidelibus credere deum substantiam suam, quam ipse daemonibus mersit, postea in aeternum damnare. hoc ergo quia ueritas non est, manifestum est. sed quia uis tibi pro ista falsitate expulsa atque conuicta patefieri ueritatem, si quid de cognoscenda fide catholica adhuc mouet, ab initio fidei poteris erudiri. etenim aptum perceptioni ueritatis 3 plane teb 4 pro tua om. R 6 mabona R enim] autem b 7 siue uoluntas22 uolunutatem alt.] uero R om. b 12 est in te b ab utrum\' tres versustnras. P 17 cartas TPRb 20 satis om. b 26 irrigandam R tu- tidib 28 ipsis damonib\' mers2 b 30 patefieri tibid 32 perceptione TPSR incommutabilis facit pia fides: a qua fide quisquis incipere noluerit, superbus foris remanebit et ad id, quo tendit uel quo uult peruenire, perduci non poterit. sed quia iam illa falsitas manifesta est, anathema falsitatem, ut possis incipere aptus esse ad cognoscendam ueritatem.