<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>FEL. dixit: Si in arbitrio nostro sumus, nemo neminem <lb/>
            cogat; quando uoluero, ero christianus. uoluntas nobis subiacet <lb/>
            aut esse christianum aut non esse. 
</p><p>AUG. dixit: Quia uoluntas nobis adiacet. manifestum est <lb/>
            et hoc de diuinis scripturis docui; quod coactus est etiam

<note type="footnote"> 4 Bom. 6, 20 16 Rom. 7. 12 sq. </note>

<note type="footnote"> 5 habundarct <hi rend="italic">B</hi> 6 habundauit <hi rend="italic">R</hi> 7 enpcrhabundaait <hi rend="italic">R</hi> et <lb/>
            gratia <hi rend="italic">b</hi> 8 «Jistribuentibus <hi rend="italic">T</hi> 11 apostolus idem <hi rend="italic">PR</hi> 12 iustum <lb/>
            et sanctum <hi rend="italic">Pb</hi> 15 sibi <hi rend="italic">om. P</hi> proposuit <hi rend="italic">R</hi> 18 mihi operatum <lb/>
            sst <hi rend="italic">PSJRb</hi> 19 data-apparebnt <hi rend="italic">ont. R</hi> 28 nudi <hi rend="italic">R</hi> </note><lb n="30"/>
             
<pb n="842"/>
            inuitus dicere etiam ille, qui uos in istum induxit errorem. <lb/>
            quod autem dicis: nemo cogatur. quando uoluero, ero <lb/>
            christianus, nemo te plane cogit; quando uolueris. esto, <lb/>
            quia ex uoluntate tua huc uenisti et ex uoluntate tua ista <lb/>
            disputasti. et uae uoluntati malae, si mala est; pax bonae<lb n="5"/>
            uoluntati, si bona est. siue enim mala sit, siue bona sit, <lb/>
            uoluntas est. bonam uoluntatem sequitur corona, malam uoluntatem <lb/>
            sequitur poena. deus iudex uoluntatum est. creator <lb/>
            autem naturarum. si ergo putas cogi te, ut sis christianus, <lb/>
            audi a nobis omnino te non cogi. cogita potius, quae audis, <lb n="10"/>
            perpende, in tua uoluntate es; examina ut prudens, si tamen <lb/>
            in te est ulla prudentia uel humana, utrum ea, quae dicta <lb/>
            sunt, ueritate fulta sint, utrum tu ipse in Manichaei uestri <lb/>
            defensione defeceris, sicut adparet, et quando uolueris, esto <lb/>
            quod nondum es, et desine esse quod es. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>