FEL. dixit: Si in arbitrio nostro sumus, nemo neminem cogat; quando uoluero, ero christianus. uoluntas nobis subiacet aut esse christianum aut non esse. AUG. dixit: Quia uoluntas nobis adiacet. manifestum est et hoc de diuinis scripturis docui; quod coactus est etiam 4 Bom. 6, 20 16 Rom. 7. 12 sq. 5 habundarct B 6 habundauit R 7 enpcrhabundaait R et gratia b 8 «Jistribuentibus T 11 apostolus idem PR 12 iustum et sanctum Pb 15 sibi om. P proposuit R 18 mihi operatum sst PSJRb 19 data-apparebnt ont. R 28 nudi R inuitus dicere etiam ille, qui uos in istum induxit errorem. quod autem dicis: nemo cogatur. quando uoluero, ero christianus, nemo te plane cogit; quando uolueris. esto, quia ex uoluntate tua huc uenisti et ex uoluntate tua ista disputasti. et uae uoluntati malae, si mala est; pax bonae uoluntati, si bona est. siue enim mala sit, siue bona sit, uoluntas est. bonam uoluntatem sequitur corona, malam uoluntatem sequitur poena. deus iudex uoluntatum est. creator autem naturarum. si ergo putas cogi te, ut sis christianus, audi a nobis omnino te non cogi. cogita potius, quae audis, perpende, in tua uoluntate es; examina ut prudens, si tamen in te est ulla prudentia uel humana, utrum ea, quae dicta sunt, ueritate fulta sint, utrum tu ipse in Manichaei uestri defensione defeceris, sicut adparet, et quando uolueris, esto quod nondum es, et desine esse quod es.