<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>AUG. dixit: Quos Christus redemit a diabolo, per consensionem <lb/>
            suam tenebantur a diabolo et in eius condicione <lb/>
            constituti erant per iustum dei iudicium, cui seducenti consenserant <lb/>
            per liberum arbitrium. sicut autem in hominis potestate <lb n="25"/>
            fuit diabolo consentire, ut captiuaretur, sic in ipsius <lb/>
            diaboli potestate fuit, cum angelus esset, peccare, ut in deterius <lb/>
            mutaretur. peccator ergo angelus per liberum arbitrium <lb/>
            suasit peccatum homini habenti liberum arbitrium, ut diabolus, <lb/>
            si noluisset, non peccasset et homo, si noluisset, non

<note type="footnote">15 Gal. 8. 13; Dent. 21, 28 </note>

<note type="footnote">5 uirt\' di <hi rend="italic">b</hi> 7 ergo] autem <hi rend="italic">b</hi> 8 qui B 12 eramas <lb/>
            constituti B 14 nos <hi rend="italic">post</hi> dl <hi rend="italic">legitur in PSRb</hi> 15 de maledicto] de <lb/>
            aub maledicto <hi rend="italic">TSPb</hi> 17 dixit <hi rend="italic">R</hi> 18 pendet <hi rend="italic">S</hi> 19 aducti B <lb/>
            ipaios] eius B 20 quia ergo iate est <hi rend="italic">b</hi> 22 quod B 26 fuit <hi rend="italic">om. B</hi> </note><lb n="30"/>
             
<pb n="840"/>
            consensisset. cum autem iam ab illo, cui consenserat; teneretur, <lb/>
            non quia diabolus aliquid potuit, sed quia dei iustum iudicium <lb/>
            fuit dare in potestatem diaboli hominem, qui contempsit <lb/>
            super se potestatem dei et eius legi obtemperare noluit: quia <lb/>
            ergo sic inuenit Christus peccatores sub peccato, cum sit<lb n="5"/>
            peccatum in libero arbitrio, inueniens peccatores sub peccato <lb/>
            redemit confitentes a superbiente. quod autem in lege positum <lb/>
            est: maledictus omnis, qui pendet in ligno, unde apo-. <lb/>
            stolus dicit: Christus nos redemit de maledicto legis, <lb/>
            factus pro nobis maledictum; scriptum est enim:<lb n="10"/>
            maledictus omnis, qui pendet in ligno, non legem <lb/>
            reprehendit, sed misericordiam domini commendauit. quia <lb/>
            enim Adam peccauerat et omnis illa massa et propago peccati <lb/>
            maledicta erat, dominus autem carnem de ipsa massa <lb/>
            suscipere uoluit, ut suscipiendo mortalitatem. quae de poena <lb n="15"/>
            uenerat, solueret mortem, quod de gratia ueniebat, ideo dicit <lb/>
            lex: maledictus omnis, qui pendet in ligno. mors enim <lb/>
            ipsa pendebat in ligno, quae mors de maledicto ueniebat. <lb/>
            quomodo ergo suscipiendo mortem interfecit mortem, sic <lb/>
            suscipiendo maledictum soluit maledictum. unde et apostolus <lb n="20"/>
            dicit: scientes, quia uetus homo noster simul confixus <lb/>
            est cruci cum illo, quia de uetere homine nostro, <lb/>
            id est de sorte mortis, quae ueniebat ex merito peccati, <lb/>
            suscipere dignatus est carnem mortalem de uirgine Maria, in <lb/>
            qua nobis et passionis et resurrectionis praeberet exemplum <lb n="25"/>
            — passionis ad firmandam patientiam, resurrectionis ad excitandam <lb/>
            spem — ut duas uitas nobis ostenderet in carne, <lb/>
            quam suscepit de uita nostra mortali, unam laboriosam. <lb/>
            alteram beatam: laboriosam, quam tolerare debemus, beatam, <lb/>
            quam sperare. debemus. toleramus autem laboriosam merito

<note type="footnote">2] Rom. 6, t </note>

<note type="footnote"> 1 consensisset <hi rend="italic">M</hi> 2 iustum dei <hi rend="italic">PSRb</hi> 3 dare--dei <hi rend="italic">om. PltSb (sed <lb/>
            in S spatio 2 uers. uacuo.)</hi> 4 et <hi rend="italic">om. P</hi> 5 sic] si <hi rend="italic">R</hi> cum-peccato <lb/>
            <hi rend="italic">om. Rb</hi> 12 dfri] dl <hi rend="italic">JS om. b</hi> 20 inde <hi rend="italic">Slt</hi> 21 confixus] cruciiixua <lb/>
            <hi rend="italic">PR</hi> _25 et <hi rend="italic">(prius) om. b</hi> 26 patientiani] penitentiam <hi rend="italic">Pb</hi> </note><lb n="30"/>
             
<pb n="841"/>
            peccati nostri; ille autem ostendit eam in carne sua, non <lb/>
            merito iniquitatis suae. sed. officio misericordiae suae. nam <lb/>
            ut noueris bonam esse legem, quam tu reprehendere uoluisti, <lb/>
            ipse apostolus Paulus quodam loco dixit: lex subintrauit, <lb/>
            ut abundaret delictum. adhuc uidetur illam reprehendere; <lb n="5"/>
            sed audi quod sequitur: ubi autem, inquit. abundauit <lb/>
            delictum, superabundauit gratia. data est enim lex <lb/>
            superbis hominibus et uiribus suis totum tribuentibus, ut <lb/>
            cum inplere non possent legem datam, praeuaricatores inuenirentur <lb/>
            et facti rei sub lege peferent misericordiam a legis <lb n="10"/>
            conditore. proinde paulo post dicit idem apostolus: itaque <lb/>
            lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum <lb/>
            et bonum. sed ne dicas. quia de alio mandato dicit, ut <lb/>
            ostendat, quia de illo dicit, de quo paulo ante dixerat: lex <lb/>
            subintrauit, ut abundaret delictum, statim sibi obposuit <lb n="15"/>
            quaestionem: quod ergo bonum milii factum est mors? <lb/>
            absit; sed peccatum, ut adpareat peccatum, per bonum <lb/>
            operatum est mihi mortem. erat enim peccatum, sed non <lb/>
            adparebat peccatum ; data est lex superbo, fecit contra legem <lb/>
            et adparuit peccatum, quod erat, sed non adparebat. adparens <lb n="20"/>
            autem peccatum humiliauit superbum, humiliatus superbus <lb/>
            factus est paenitens, de paenitentia inpetrata est misericordia. <lb/>
            audisti ergo, quod interrogasti, responde, quod interrogo: <lb/>
            nihil nocere poterat gens tenebrarum deo? quare huc misit <lb/>
            partem suam miscendam et polluendam a natura daemonum ? <lb n="25"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>