AUG. dixit: Quos Christus redemit a diabolo, per consensionem suam tenebantur a diabolo et in eius condicione constituti erant per iustum dei iudicium, cui seducenti consenserant per liberum arbitrium. sicut autem in hominis potestate fuit diabolo consentire, ut captiuaretur, sic in ipsius diaboli potestate fuit, cum angelus esset, peccare, ut in deterius mutaretur. peccator ergo angelus per liberum arbitrium suasit peccatum homini habenti liberum arbitrium, ut diabolus, si noluisset, non peccasset et homo, si noluisset, non 15 Gal. 8. 13; Dent. 21, 28 5 uirt\' di b 7 ergo] autem b 8 qui B 12 eramas constituti B 14 nos post dl legitur in PSRb 15 de maledicto] de aub maledicto TSPb 17 dixit R 18 pendet S 19 aducti B ipaios] eius B 20 quia ergo iate est b 22 quod B 26 fuit om. B consensisset. cum autem iam ab illo, cui consenserat; teneretur, non quia diabolus aliquid potuit, sed quia dei iustum iudicium fuit dare in potestatem diaboli hominem, qui contempsit super se potestatem dei et eius legi obtemperare noluit: quia ergo sic inuenit Christus peccatores sub peccato, cum sit peccatum in libero arbitrio, inueniens peccatores sub peccato redemit confitentes a superbiente. quod autem in lege positum est: maledictus omnis, qui pendet in ligno, unde apo-. stolus dicit: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum; scriptum est enim: maledictus omnis, qui pendet in ligno, non legem reprehendit, sed misericordiam domini commendauit. quia enim Adam peccauerat et omnis illa massa et propago peccati maledicta erat, dominus autem carnem de ipsa massa suscipere uoluit, ut suscipiendo mortalitatem. quae de poena uenerat, solueret mortem, quod de gratia ueniebat, ideo dicit lex: maledictus omnis, qui pendet in ligno. mors enim ipsa pendebat in ligno, quae mors de maledicto ueniebat. quomodo ergo suscipiendo mortem interfecit mortem, sic suscipiendo maledictum soluit maledictum. unde et apostolus dicit: scientes, quia uetus homo noster simul confixus est cruci cum illo, quia de uetere homine nostro, id est de sorte mortis, quae ueniebat ex merito peccati, suscipere dignatus est carnem mortalem de uirgine Maria, in qua nobis et passionis et resurrectionis praeberet exemplum — passionis ad firmandam patientiam, resurrectionis ad excitandam spem — ut duas uitas nobis ostenderet in carne, quam suscepit de uita nostra mortali, unam laboriosam. alteram beatam: laboriosam, quam tolerare debemus, beatam, quam sperare. debemus. toleramus autem laboriosam merito 2] Rom. 6, t 1 consensisset M 2 iustum dei PSRb 3 dare--dei om. PltSb (sed in S spatio 2 uers. uacuo.) 4 et om. P 5 sic] si R cum-peccato om. Rb 12 dfri] dl JS om. b 20 inde Slt 21 confixus] cruciiixua PR _25 et (prius) om. b 26 patientiani] penitentiam Pb peccati nostri; ille autem ostendit eam in carne sua, non merito iniquitatis suae. sed. officio misericordiae suae. nam ut noueris bonam esse legem, quam tu reprehendere uoluisti, ipse apostolus Paulus quodam loco dixit: lex subintrauit, ut abundaret delictum. adhuc uidetur illam reprehendere; sed audi quod sequitur: ubi autem, inquit. abundauit delictum, superabundauit gratia. data est enim lex superbis hominibus et uiribus suis totum tribuentibus, ut cum inplere non possent legem datam, praeuaricatores inuenirentur et facti rei sub lege peferent misericordiam a legis conditore. proinde paulo post dicit idem apostolus: itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. sed ne dicas. quia de alio mandato dicit, ut ostendat, quia de illo dicit, de quo paulo ante dixerat: lex subintrauit, ut abundaret delictum, statim sibi obposuit quaestionem: quod ergo bonum milii factum est mors? absit; sed peccatum, ut adpareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem. erat enim peccatum, sed non adparebat peccatum ; data est lex superbo, fecit contra legem et adparuit peccatum, quod erat, sed non adparebat. adparens autem peccatum humiliauit superbum, humiliatus superbus factus est paenitens, de paenitentia inpetrata est misericordia. audisti ergo, quod interrogasti, responde, quod interrogo: nihil nocere poterat gens tenebrarum deo? quare huc misit partem suam miscendam et polluendam a natura daemonum ?