<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>FEL. dixit: Si nihil poterat noceri deo a parte aduersa <lb n="30"/>
            et Christo nihil poterat noceri ab aduersa natura, ad quam

<note type="footnote"> 4 Ioh. 1, 1 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 apareret <hi rend="italic">R</hi> 14 ergo <hi rend="italic">om. b</hi> 18 uestri nulla] nostri in illa <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            19 qua <hi rend="italic">b</hi> 20 ligabatur] significabatur <hi rend="italic">R</hi> 22 quanta P 28 natura <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            24 et] atque <hi rend="italic">Pb</hi> 28 non <hi rend="italic">post</hi> quam <hi rend="italic">om. SPRb</hi> 30 nocere <hi rend="italic">B</hi> 31 anersa <hi rend="italic">b</hi> </note><lb/>
             
<pb n="839"/>
            uenit Christus, ut eam liberaret? quia, ut dicis, propter libertatem <lb/>
            nostram uenit. ergo in captiuitate fuimus. si in captiuitate <lb/>
            tenebamur et propterea Christus uenit, ut nos liberaret, <lb/>
            de captiuitate, qui nos tenebat, extraneus a deo erat aut uirtus <lb/>
            dei. si dei uirtus erat, qui nos tenebat, utquid Christum mittebat <lb n="5"/>
            ille, qui nos tenebat? si in ipsius arbitrio erat, quando <lb/>
            uellet dimittere, utquid Christus crucifigitur? neminem ergo <lb/>
            latet Christum crucifixum. quid illum crucifixerunt ? si dei <lb/>
            uirtus est, nihil nobis nocebat. si dei uirtus erat, non fuimus <lb/>
            capti apud illum, sed quasi nos cum nostro principe, quasi <lb n="10"/>
            filius cum parentibus, non autem Romani cum barbaris. non <lb/>
            oportebat ergo, quia cum uirtute dei constituti eramus, deum <lb/>
            filium suum mittere, ut dicatur, quia liberator noster uenit. <lb/>
            si paret ergo nos cum uirtute dei constitutos esse, apostolus <lb/>
            dixit: Christus nos liberauit de maledicto legis, quia <lb n="15"/>
            scriptum est: maledictus omnis, qui pendet in ligno. <lb/>
            hoc enim apostolus dicit. si iste, qui male dicit omnes, qui <lb/>
            pendent in ligno, dei uirtus est — Christus enim pependit <lb/>
            in ligno et apostoli ipsius omnes, qui addicti sunt pro ipsius <lb/>
            praecepto — quis est iste ergo, qui maledicit omnem, qui <lb n="20"/>
            pendet in ligno? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>