FEL. dixit: Si nihil poterat noceri deo a parte aduersa et Christo nihil poterat noceri ab aduersa natura, ad quam 4 Ioh. 1, 1 sqq. 2 apareret R 14 ergo om. b 18 uestri nulla] nostri in illa B 19 qua b 20 ligabatur] significabatur R 22 quanta P 28 natura T 24 et] atque Pb 28 non post quam om. SPRb 30 nocere B 31 anersa b uenit Christus, ut eam liberaret? quia, ut dicis, propter libertatem nostram uenit. ergo in captiuitate fuimus. si in captiuitate tenebamur et propterea Christus uenit, ut nos liberaret, de captiuitate, qui nos tenebat, extraneus a deo erat aut uirtus dei. si dei uirtus erat, qui nos tenebat, utquid Christum mittebat ille, qui nos tenebat? si in ipsius arbitrio erat, quando uellet dimittere, utquid Christus crucifigitur? neminem ergo latet Christum crucifixum. quid illum crucifixerunt ? si dei uirtus est, nihil nobis nocebat. si dei uirtus erat, non fuimus capti apud illum, sed quasi nos cum nostro principe, quasi filius cum parentibus, non autem Romani cum barbaris. non oportebat ergo, quia cum uirtute dei constituti eramus, deum filium suum mittere, ut dicatur, quia liberator noster uenit. si paret ergo nos cum uirtute dei constitutos esse, apostolus dixit: Christus nos liberauit de maledicto legis, quia scriptum est: maledictus omnis, qui pendet in ligno. hoc enim apostolus dicit. si iste, qui male dicit omnes, qui pendent in ligno, dei uirtus est — Christus enim pependit in ligno et apostoli ipsius omnes, qui addicti sunt pro ipsius praecepto — quis est iste ergo, qui maledicit omnem, qui pendet in ligno?