<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031a.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cum uentum esset ad diem praestitutum, id est ad <lb/>
            pridie iduum Decembrium, res sic agi coepit in ecclesia Pacis. 
</p><p>AUGUSTINUS episcopus ecclesiae catholicae Hipponiregiensium <lb/>
            regionum dixit: Pridem cum sermonem haberemus, di-. <lb/>
            lationem te petiisse meministi, cum ad ea, quae interrogaueram <lb n="10"/>
            in praesenti respondere non posses. si ergo tam lato temporis <lb/>
            spatio, post diem scilicet quintum, aliquid excogitasti, responde. <lb/>
            hoc enim tunc interrogaueram: si deo nocere nihil poterat, <lb/>
            quare bellum gessit cum gente quam dicitis tenebrarum, in <lb/>
            quo bello naturae daemonum misceret substantiam suam, quae <lb n="15"/>
            hoc est, quod ipse, sicut iam interrogatus dixisti? si autem <lb/>
            nocere ei poterat, non incorruptibilem deum colitis, qualem <lb/>
            ueritas et apostolica doctrina testatur. 
</p><p>FELIX dixit: Ei quo a sanctitate tua recessi, ut ad diem <lb/>
            constitutum reuersus essem, ut responderem tuae interrogationi, <lb n="20"/>
            quaecumque uelles interrogare, uentum est ad diem . <lb/>
            et quia nullam scripturam inter manus habui, quia non mihi sunt <lb/>
            redditae, unde me instruere possem — nullus enim ad certamen <lb/>
            exit, nisi prius meditatus fuerit et nullus litigator potest sine <lb/>
            suis chartis litigare — similiter et ego sine mea scriptura <lb n="25"/>
            respondere non possum. 
</p><p rend="script">AUG. dixit: Istam tergiuersationem tanto dierum spatio

<note rend="script" type="footnote"> 1 catholica eccilq <hi rend="italic">b</hi> ipponiregiensis <hi rend="italic">PTS</hi> ypponi regicnsis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            2 biisR 4 EXPLICIT LIBER PRIMUS SCI AVG CONTRA FELICEM <lb/>
            MANICHEUM INCIPIT SCDS <hi rend="italic">Tl)</hi> fol. 90. S Incipit liber secundns <lb/>
            fol. 4 b <hi rend="italic">i2</hi> 8 Augustinasj aagastinus dixit <hi rend="italic">R</hi> ippone <hi rend="italic">TPSB</hi> 9 pridĮê <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> prime <hi rend="italic">TJt</hi> 10 petisse <hi rend="italic">PR</hi> 12 spacio P 17 ei nocere <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            18 doctrina apoat. b 20 interrogationi tuae P 24 meditatos <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            nrilitatus <hi rend="italic">TSPJRb</hi> 25 cartis <hi rend="italic">T</hi> potest litigare <hi rend="italic">PR</hi> 27 spacio <hi rend="italic">T</hi> </note><lb/>
             
<pb n="828"/>
            cogitasti, quae te in causa perdita et errore sacrilego quid <lb/>
            respondeas non habentem adiuuare nihil poterit. notum est <lb/>
            enim omnibus, qui aderant, quos etiam nunc adesse uideo, <lb/>
            te dierum tantum dilationem petisse, debuisse autem petere <lb/>
            etiam codices, quando dilationem petisti, si his te putabas<lb n="5"/>
            instrui posse ad respondendum; quod non fecisti. noui te <lb/>
            petisse codices non quidem ad instructionem inspiciendos, <lb/>
            uerum hoc longe, antequam peteres dilationem; cum uero <lb/>
            dilationem petisti, codicum tibi reddendorum et inspiciendorum, <lb/>
            ut esse posses instructior, nullam fecisti mentionem. <lb n="10"/>
            
</p><p>FEL. dixit: Modo peto, codices reddantur mihi, et uenio <lb/>
            ad certamen post biduum; et si uictus fuero, quod deliberaueris, <lb/>
            subeo. 
</p><p>AUG. dixit: Rudem te in ista scelerata secta non esse puto, <lb/>
            quod et fateris. non te autem habere, quod respondeas, etsi<lb n="15"/>
            tu non fatearis, omnis homo iam uidet. sed quia codices tuos. <lb/>
            repetis, qui sub sigillo publico custodiuntur, quibus inspectis <lb/>
            dicis te instructum uenire posse post biduum, illud, quod iam <lb/>
            constat, obiectis quaestionibus te respondere non potuisse <lb/>
            recole. <lb n="20"/>
            
</p><p>Tolle autem codices tuos, et dic, quid inde uelis tibi proferri, <lb/>
            quod modo inspicias et respondeas. 
</p><p>FEL. dixit: Omnes scripturas, quae mihi sublatae sunt. ista <lb/>
            enim epistula Fundamenti est, quod et sanctitas tua bene <lb/>
            scit, quod et ego dixi, quia ipsa continet initium, medium et <lb n="25"/>
            finem. ipsa legatur, et quicquid malum obicitur legi meae, <lb/>
            probetur . et nego illam, si probata fuerint illa crimina, quae <lb/>
            obiciuntur legi meae. 
</p><p>AUG. dixit: Quoniam fateris hanc esse epistulam, ubi doctrinae <lb/>
            uestrae initium, medium et finis continetur, hoc initium <lb n="30"/>
            quam sit sacrilegum, ubi deum dicitis pugnasse contra gentem

<note type="footnote"> 4 tanti <hi rend="italic">b</hi> autem] ante <hi rend="italic">B</hi> 5 hiis <hi rend="italic">P</hi> 6 noui] nam <hi rend="italic">PflSSRb</hi> <lb/>
            8 anteqaam] aliqfli <hi rend="italic">B</hi> 14 sceleratissima <hi rend="italic">R</hi> 16 tu om. <hi rend="italic">b</hi> iam<lb/>
             omnis homo <hi rend="italic">R</hi> 18 quod <hi rend="italic">om. PRb</hi> 19 obiectisqua P 20 recolere <hi rend="italic">TPRb</hi> <lb/>
            21 tibi ueliB <hi rend="italic">b</hi> 23 mihi] sibi <hi rend="italic">Ji</hi> 25 ego <hi rend="italic">om. b</hi> et ipaa <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            insciom <hi rend="italic">P</hi> 28 meaeJ nrg <hi rend="italic">PB</hi> </note><lb/>
             
<pb n="829"/>
            tenebrarum et miscuisse naturae daemonum polluendam et <lb/>
            ligandam partem suam, quae hoc est quod ipse, tam sacrilegum <lb/>
            est, ut ferri ab audientibus uix possit. hoc obicitur <lb/>
            primo sectae uestrae — siue initium hoc uoces, siue medium, <lb/>
            siue finem, non ualde id curo; hoc tamen de hac epistula, <lb n="5"/>
            quam fateris esse Manichaei, lectum esse non negas — hoc <lb/>
            uobis obicitur, hoc defende, si potes, ut ad alia ueniamus. <lb/>
            unde iterum interrogo: si deum incorruptibilem colitis, quid <lb/>
            ei nocere poterat nescio quae gens aduersa, quam fingitis ? si <lb/>
            nihil ei nocere poterat, nulla fuit causa, quare partem suam <lb n="10"/>
            naturae daemonum commisceret; si autem nocere ei poterat,. <lb/>
            non deum incorruptibilem colitis. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>