Honorio Augusto sexies consule septimo idus Decembris AUGUSTINUS episcopus ecclesiae catholicae Hipponeregiensium regionum dixit: Hesterno die scis te dixisse, quod possis defendere scripturas Manichaei et adserere, quod ueritatem habeant: si hoc tibi placet et hodie facere aut praesumis te posse, dic. FELIX Manichaeus dixit: Ego non nego me dixisse defendere legem meam, si proferantur auctores legis meae in medio. Et cum Augustinus episcopus epistulam Manichaei, quam Fundamenti appellant, protulisset, dixit: Si legero ex hoc codice, quem me uides fen-e, epistulam Manichaei quam Fundamenti appellatis, potes agnoscere, an ipsa sit? FEL. dixit: Agnosco. AUG. dixit: Accipe tu ipse et lege. Et cum accepisset codicem Felix, legit: Manichaeus apostolus Iesu Christi prouidentia dei patris. haec sunt salubria uerba ex perenni ac uiuo fonte: quae qui audierit et iisdem primum crediderit, deinde quae insinuata sunt custodierit, numquam erit morti obnoxius, uerum aeterna et gloriosa uita fruetur. nam profecto beatus est iudicandus, qui hac diuina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus in sempiterna uita permanebit. AUG. episcopus dixit: Agnouisti certe epistulam Manichaei uestri ?., FEL. dixit: Agnoui. 1 Incipit liber primus beati (,beaU om . SRt sancti P) (aorelii S) aug. epi (om. SB) contra felicem manicheum TSPR 8 septies b idud decembritl b 4 ypponiregiensium P ypponiregientium R ipponiregiensiom TS hipponi regiensitl b S ego om. b me non nego Rb 15 dixit Oln. b tu lege PSb 18 perhenni TSPB 19 hiisdem TPS hiistem B et deinde Sli 24 manebit PSb 15* , AUG. dixit: Proba nobis ergo, quomodo Manichaeus iste sit apostolus Iesu Christi. non enim eum in euangelio inter apostolos aliquando legimus et quis fuerit ordinatus in locum Iudae traditoris, nouimus, id est sanctus Matthias; et quis postea domini uoce de caelo uocatus sit, hoc est Paulus apostolus, omnes recognoscunt. istum ergo Manichaeum proba nobis apostolum esse Christi, quod in capite epistulae suae ausus est ponere.