<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nisi forte hoc te adiuuari putas, ut dicas incommutabilem <lb/>
            esse animam, quia subiunxisti dicens: non enim propria <lb/>
            uoluntate peccauit, sed alterius ductu; carnis <lb/>
            enim commixtione ducitur, non propria uoluntate. in <lb/>
            qua sententia forte hoc uis intellegi, ut scilicet anima in

<note type="footnote">1 «iaelquale <hi rend="italic">C</hi> 2 erit <hi rend="italic">om. C</hi> que <hi rend="italic">C</hi> 8 male <hi rend="italic">C</hi> peruersaB <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            oppinione\' <hi rend="italic">C</hi> 4 ratio <hi rend="italic">C</hi> 6 creaturfts <hi rend="italic">C</hi> 8 tuąę <hi rend="italic">C</hi> 10 uictoriamei <lb/>
            que <hi rend="italic">C</hi> 12 uirtutem <hi rend="italic">b</hi> 15 penitudinem <hi rend="italic">C</hi> arum <hi rend="italic">C</hi> 16 ępistula <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19 penitu..dem (d m. <hi rend="italic">postcr.) C</hi> 20 melios <hi rend="italic">C</hi> - com mutari <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            28 tocieB <hi rend="italic">(in ras.) C</hi> totiens <hi rend="italic">b</hi> 24 consensiooee que <hi rend="italic">C</hi> mutatas <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            26 incommutabilem (bilem <hi rend="italic">paene euanuit) C</hi> 27 subiunzit <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="918"/>
            natura propria sit incommutabilis, in alterius uero naturae <lb/>
            commixtione mutabilis; quasi uero quaeratur, cur ita sit, et <lb/>
            non, quia ita est. iam hoc modo etiam Hectoris, Aiacis, immo <lb/>
            uero cunctorum hominum atque animantium corpora inuulnerabilia <lb/>
            dicerentur, si abesset ictus et casus, quibus eis uulnus<lb n="5"/>
            possit infligi. sed nimirum propterea solius Achillis corpus <lb/>
            siue poetico figmento siue aliqua occultiore ui rerum inuulnerabile <lb/>
            dictum est, quod etiam tela cum ingruerent, non penetrabatur, <lb/>
            et ex qua parte penetrari potuit, ex hac utique inuulnerabile <lb/>
            non fuit. sic anima si esset incommutabilis, ita<lb n="10"/>
            nullius rei permixtione commutaretur, sicut corpus, quod est <lb/>
            inuulnerabile, nullius rei contactu aut inpetu uulneratur. itaque <lb/>
            nos, quia dei uerbum incontaminabile dicimus, etiam <lb/>
            carne mortali et uulnerabili adsumpta, ut nos et mortem et <lb/>
            quaelibet incommoda corporis contemnere doceret, natum de<lb n="15"/>
            uirgine credere non timemus; uos autem, quia inpia peruersitate <lb/>
            contaminabilem filium dei creditis, carni eum permittere <lb/>
            formidatis ; cuius tamen substantiam animae naturam esse <lb/>
            perhibentes ita commixtum carni adseueratis, ut etiam in deterius <lb/>
            commutatum non dubitetis opinari. elige igitur, quid <lb n="20"/>
            uelis: utrum deum commutabilem dicere uel credere, ut de <lb/>
            commutabilis patris substantia commutabilem prolem genitam <lb/>
            esse pariter credas — quae quanta sit inpietas, profecto <lb/>
            sentis — an incommutabilem deum dicere, sed tamen de <lb/>
            substantia sua prolem genuisse mutabilem — quod nihilominus <lb n="25"/>
            uides quam inpie absurdeque dicatur — an uero ita deum incommutabilem <lb/>
            confiteris, ut etiam quod de substantia sua <lb/>
            genuit aequaliter non mutetur pariterque sit summum ac

<note type="footnote">2 commixtionis<hi rend="italic">C</hi> queratur <hi rend="italic">C</hi> 8 hectoris <hi rend="italic">C</hi> 4 uerius <hi rend="italic">b</hi> cunc <lb/>
            torum <hi rend="italic">C</hi> inuulnerabili addicerentur <hi rend="italic">C</hi> 6 infigi <hi rend="italic">Cb</hi> 7 in rerum <lb/>
            natura inuulnerabile <hi rend="italic">b</hi> 8 ingruerint <hi rend="italic">b</hi> penetrabatur] penetrabant <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            9 hac] ac <hi rend="italic">C</hi> 10 inuulnerabiliB <hi rend="italic">Cb</hi> 12 si nullius <hi rend="italic">b</hi> contractu <hi rend="italic">C</hi> uulneretur <lb/>
            <hi rend="italic">Cb</hi> 18 imnutabile <hi rend="italic">C</hi> 14 carni <hi rend="italic">C</hi> 15 quelibet <hi rend="italic">C</hi> contempnere <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 18 substantia <hi rend="italic">C</hi> inanime <hi rend="italic">C</hi> in anime <hi rend="italic">b</hi> 19 commixtam <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            21 uelHa <hi rend="italic">(att</hi>. 1 <hi rend="italic">parne eras.) C</hi> 22 commutabili <hi rend="italic">b</hi> genita <hi rend="italic">C</hi> 23 que <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            24 dices <hi rend="italic">b</hi> 26 uidis <hi rend="italic">C</hi> impie <hi rend="italic">C</hi> 28 quesit <hi rend="italic">C</hi> hac C </note> <lb/>
             
<pb n="919"/>
            praestantissimum bonum ipsumque summe esse ad eundem <lb/>
            modum permansione inuiolabili obtineat, cetera uero inferiora <lb/>
            bona, quam creaturam uocamus, non de ipso, nam essent <lb/>
            aequalia, sed tamen quia bona, ipse, quia non aequalia, de <lb/>
            nihilo fecerit: quod si credis. inpius non eris et obliuisceris <lb n="5"/>
            Persas et noster eris. 
</p></div></div></body></text></TEI>