<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quapropter cum abs te quaero, unde facta sit uniuersa <lb/>
            creatura quamuis in suo genere bona, creatore tamen inferior <lb/>
            atque illo incommutabili permanente ipsa mutabilis, non inuenies<lb n="5"/>
            quid respondeas, nisi de nihilo factam esse fatearis. <lb/>
            et ideo potest uergere ad nihilum, quando peccat illa creatura, <lb/>
            et portio, quae potest peccare, non ut nihil sit,. sed ut minus <lb/>
            uigeat minusque firma sit. nam minus uigere et minus ualere, <lb/>
            si animo perducas ad ultimum, remanet nihil. diligit ergo <lb n="10"/>
            sponte uanitatem, cum deserta soliditate ueritatis opinabilia <lb/>
            sequitur, id est mutabilia. cum autem inde meritas poenas <lb/>
            luit, subicitur non sponte uanitati, sicut subiecta est in homine <lb/>
            peccante. hinc enim ait apostolus: omnis creatura <lb/>
            uanitati subiecta est non sponte, quia et in homine<lb n="15"/>
            omnis est. inest quippe homini et inuisibile quid secundum <lb/>
            animum et uisibile secundum corpus; omnis autem creatura <lb/>
            partim est uisibilis, partim inuisibilis, nec tamen omnis in <lb/>
            pecore, cui mens intellectualis non inest. in spem sane subiectam <lb/>
            esse dicit propter misericordiam liberantis per remissionem <lb n="20"/>
            peccatorum et adoptionem gratiae. tu uero si fateri <lb/>
            nolueris a patre per filium in bonitate spiritus sancti, quae <lb/>
            trinitas consubstantialis et aeterna et incommutabilis semper <lb/>
            manet, de nihilo factam esse creaturam, bonam quidem, sed <lb/>
            tamen inparem creatori atque mutabilem, cogeris utique sacrilegia <lb n="25"/>
            dicere, ut aliquid deus de se ipso genuerit, quod non

<note type="footnote"> 2 cf. Col. 15, 16 14 Rom. 8, 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 agnascit <hi rend="italic">C</hi> oppinor <hi rend="italic">C</hi> 2 colosenses <hi rend="italic">C</hi> 3 quero <hi rend="italic">C</hi> sit facta <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            4 quamuis] quam nisi <hi rend="italic">Cb</hi> bono <hi rend="italic">b</hi> creaturea <hi rend="italic">C</hi> 6 uihsi <hi rend="italic">C</hi> facta <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 que <hi rend="italic">C</hi> 9 uigiat <hi rend="italic">C</hi> quefirma <hi rend="italic">C</hi> 10 omnino <hi rend="italic">b Maur</hi>. 11 unitatem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            deserto <hi rend="italic">C</hi> 12 penas <hi rend="italic">C</hi> 13 nanitatis <hi rend="italic">C</hi> 14 apostolos <hi rend="italic">C</hi> 15 uanitate <hi rend="italic">(pr</hi>. <lb/>
            d <lb/>
            a <hi rend="italic">m. 1 superscr.) C</hi> omine <hi rend="italic">C</hi> 16 quisecundum (d <hi rend="italic">m. 1 superscr.) C</hi> <lb/>
            17 animaum <hi rend="italic">C</hi> animam <hi rend="italic">b</hi> uisibili <hi rend="italic">C</hi> 19 mens sit <hi rend="italic">Cb</hi> inest] inest <lb/>
            (in <hi rend="italic">m. 1 superscr.) C</hi> eat <hi rend="italic">b</hi> 20 remiaionem <hi rend="italic">C</hi> 22 boni/// sps <hi rend="italic">(ras. <lb/>
             quattuor litter.) C</hi> que <hi rend="italic">C</hi> 28 cumsubstantialis C etttema C<lb/>
             25 utiquę <hi rend="italic">C</hi> sacrilegi adicere <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="917"/>
            sit aequale.gignenti et possit subici uanitati; aut si aequale <lb/>
            dixeris, erit utrumque mutabile. quae maior inpietas quam <lb/>
            ista credere ac dicere et malle peruersa opinione deum in deterius <lb/>
            quam correcta ratione se ipsum in melius commutare? <lb/>
            si autem timueris dicere mutabilem deum, quia reuera magna <lb n="5"/>
            est et apertissima inpietas. dixeris etiam creaturam esse incommutabilem, <lb/>
            ut eam parem facias creatori et unius eiusdemque <lb/>
            substantiae, rursus tibi tua epistula respondebit. unde <lb/>
            est enim anima illa, quam ponis in medio spirituum, cui a <lb/>
            principio dicis naturam suam dedisse uictoriam, eique <lb n="10"/>
            legem condicionemque proponis, quia, si una cum spiritu <lb/>
            uirtutum fecerit, habebit cum eo uitam perpetuam <lb/>
            illudque possidebit regnum, ad quod dominus noster <lb/>
            inuitat; si uero ab spiritu uitiorum incipiat trahi ac <lb/>
            post consensum paenitudinem gerat, habebit harum <lb n="15"/>
            sordium indulgentiae fontem. his certe uerbis ex epistula <lb/>
            tua recognitis simul etiam recognoscis mutabilem te animae <lb/>
            constituisse naturam. aliquando enim consentire spiritui uitiorum <lb/>
            ac rursus paenitudinem gerere quid est aliud quam <lb/>
            nunc in melius, nunc in deterius commutari ? et hoc te manifestissima <lb n="20"/>
            ueritas conpulit dicere. ipsa enim anima tua, si <lb/>
            dissimulare uelles, urgueret te adtendere mutabilitatem suam, <lb/>
            et totiens, ex quo natus es, per uarias uoluntates, doctrinas, <lb/>
            obliuiones consensionesque mutata testis sibi fieret ac nulla <lb/>
             extrinsecus documenta quaeritaret. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>