Quapropter cum abs te quaero, unde facta sit uniuersa creatura quamuis in suo genere bona, creatore tamen inferior atque illo incommutabili permanente ipsa mutabilis, non inuenies quid respondeas, nisi de nihilo factam esse fatearis. et ideo potest uergere ad nihilum, quando peccat illa creatura, et portio, quae potest peccare, non ut nihil sit,. sed ut minus uigeat minusque firma sit. nam minus uigere et minus ualere, si animo perducas ad ultimum, remanet nihil. diligit ergo sponte uanitatem, cum deserta soliditate ueritatis opinabilia sequitur, id est mutabilia. cum autem inde meritas poenas luit, subicitur non sponte uanitati, sicut subiecta est in homine peccante. hinc enim ait apostolus: omnis creatura uanitati subiecta est non sponte, quia et in homine omnis est. inest quippe homini et inuisibile quid secundum animum et uisibile secundum corpus; omnis autem creatura partim est uisibilis, partim inuisibilis, nec tamen omnis in pecore, cui mens intellectualis non inest. in spem sane subiectam esse dicit propter misericordiam liberantis per remissionem peccatorum et adoptionem gratiae. tu uero si fateri nolueris a patre per filium in bonitate spiritus sancti, quae trinitas consubstantialis et aeterna et incommutabilis semper manet, de nihilo factam esse creaturam, bonam quidem, sed tamen inparem creatori atque mutabilem, cogeris utique sacrilegia dicere, ut aliquid deus de se ipso genuerit, quod non 2 cf. Col. 15, 16 14 Rom. 8, 20 1 agnascit C oppinor C 2 colosenses C 3 quero C sit facta b 4 quamuis] quam nisi Cb bono b creaturea C 6 uihsi C facta C 8 que C 9 uigiat C quefirma C 10 omnino b Maur . 11 unitatem C deserto C 12 penas C 13 nanitatis C 14 apostolos C 15 uanitate (pr . d a m. 1 superscr.) C omine C 16 quisecundum (d m. 1 superscr.) C 17 animaum C animam b uisibili C 19 mens sit Cb inest] inest (in m. 1 superscr.) C eat b 20 remiaionem C 22 boni/// sps (ras. quattuor litter.) C que C 28 cumsubstantialis C etttema C 25 utiquÄ™ C sacrilegi adicere a sit aequale.gignenti et possit subici uanitati; aut si aequale dixeris, erit utrumque mutabile. quae maior inpietas quam ista credere ac dicere et malle peruersa opinione deum in deterius quam correcta ratione se ipsum in melius commutare? si autem timueris dicere mutabilem deum, quia reuera magna est et apertissima inpietas. dixeris etiam creaturam esse incommutabilem, ut eam parem facias creatori et unius eiusdemque substantiae, rursus tibi tua epistula respondebit. unde est enim anima illa, quam ponis in medio spirituum, cui a principio dicis naturam suam dedisse uictoriam, eique legem condicionemque proponis, quia, si una cum spiritu uirtutum fecerit, habebit cum eo uitam perpetuam illudque possidebit regnum, ad quod dominus noster inuitat; si uero ab spiritu uitiorum incipiat trahi ac post consensum paenitudinem gerat, habebit harum sordium indulgentiae fontem. his certe uerbis ex epistula tua recognitis simul etiam recognoscis mutabilem te animae constituisse naturam. aliquando enim consentire spiritui uitiorum ac rursus paenitudinem gerere quid est aliud quam nunc in melius, nunc in deterius commutari ? et hoc te manifestissima ueritas conpulit dicere. ipsa enim anima tua, si dissimulare uelles, urgueret te adtendere mutabilitatem suam, et totiens, ex quo natus es, per uarias uoluntates, doctrinas, obliuiones consensionesque mutata testis sibi fieret ac nulla extrinsecus documenta quaeritaret.