<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Deinde si iam concederem non esse unicum patri Christum <lb/>
            Iesum secundum eiusdem substantiae diuinitatem, sed <lb/>
            habere fratres post se natos, quibus esset primogenitus, quomodo <lb/>
            rex eorum esse potest ? quaeso te, an auderes dicere <lb n="10"/>
            eo fortiorem natum esse, quo priorem? puderet certe ita <lb/>
            sentire. non autem ita sentis . quid igitur sentis P leni animum <lb/>
            tuum et placabilem te redde considerandae sine pertinacia <lb/>
            ueritati. hoc enim etiam abs te requiram, quomodo intellegas <lb/>
            primogenitum Iesum Christum in illa diuina atque optima <lb n="15"/>
            aeternaque substantia: utrum tempore primus est genitus, ut <lb/>
            posteriore tempore natos in illo regno intellegamus, quibus <lb/>
            est primogenitus — neque possimus dicere, quot horis uel <lb/>
            diebus mensibusque aut annis maior sit, qui ortus est prior, <lb/>
            sed tamen aliquo interuallo atque spatio temporali has generationes <lb n="20"/>
            discretas esse cogitemus — an uero non tempore, <lb/>
            sed ipsa excellentia sublimioris utique maiestatis, qua etiam <lb/>
            rex esse fratribus luminibus meruit, primogenitum accipiamus <lb/>
            tamquam in aliquo genitum principatu. si responderis eum <lb/>
            tempore fratribus priorem esse atque maiorem, ut iam ex <lb n="25"/>
            hoc ei regnum in fratres delatum esse contendas, quod eos

<note type="footnote"> 2 cf. Sap. 11, 21 </note>

<note type="footnote"> 1 adima <hi rend="italic">C</hi> inmensnra <hi rend="italic">C</hi> 3 uoluntati <hi rend="italic">C</hi> carni C acce<foreign xml:lang="grc">ͅ</foreign>pimus <lb/>
            6 4 sangui <hi rend="italic">C</hi> 5 nolntati <hi rend="italic">C</hi> 6 coequante C 9 fratres] semper <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            posse <hi rend="italic">C</hi> natus C 10 posset <hi rend="italic">b Maur</hi>. audires <hi rend="italic">C</hi> 13 considerande <lb/>
            C pertinatia <hi rend="italic">C</hi> 16 primnmgenitum C adque <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            17 posteriore tempore] posteriores <hi rend="italic">b Maw</hi>. natus <hi rend="italic">C</hi> 18 possumus <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            quot] qfl C 19 mensibus que <hi rend="italic">C</hi> 20 intellaallo (m. <hi rend="italic">1 corrJ C</hi> <lb/>
            21 anQ C 22 ntllntique C que <hi rend="italic">C</hi> 23 esset <hi rend="italic">Cb</hi> 24 tamqua <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            principatu. (m <hi rend="italic">erae.) C</hi> 25 adque <hi rend="italic">C</hi> 26 ei] et <hi rend="italic">C</hi> fratres] <lb/>
            super <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"> 68* </note> <lb/>
             
<pb n="914"/>
            nascendo praecesserit et aliquando ipse fuerit, cani illi nondum <lb/>
            essent, quid dicis, frater? itane praecipitabis cor tuum <lb/>
            in hoc inpietatis abruptum, ut existimes in illam diuinam <lb/>
            summamque naturam mutabilitatem temporis cadere et credas <lb/>
            ibi aliquid existere, quod ante non fuerit ? an quia oportebat<lb n="5"/>
            inde aduersus tenebrarum gentem lumina progredi, progressiones <lb/>
            ipsas generationes uocas, quas temporaliter factas putas, <lb/>
            ut temporaliter pugnaretur? non ergo poterat unum lumen <lb/>
            sufficere, quod totum illud bellicum negotium diuina uirtute <lb/>
            perageret. aut si multis opus erat, hocne in spiritalibus sentiendum<lb n="10"/>
            est, ut angustum arbitremur aditum fuisse, qua simul <lb/>
            exire non possent, ut ex eo, quod unus e fratribus prior exisset, <lb/>
            et primogenitus dici et rex fieri ceteris mereretur? nolo <lb/>
            minutatim singula persequi, ne ingenio tuo ualenti ex paucis <lb/>
            cuncta conspicere nimis onerosus sim. erige igitur aciem <lb n="15"/>
            mentis, nebulas contentionis absterge, uidebis profecto neque <lb/>
            secundum locos neque secundum tempora, motus, progressus, <lb/>
            exortus, occasus ullasue conuersiones fieri posse nisi in creatura <lb/>
            mutabili: quae tamen nisi esset ex artifice et conditore <lb/>
            deo, non dixisset apostolus: et coluerunt et seruierunt. <lb n="20"/>
            creaturae potius quam creatori, qui est benedictus <lb/>
            in saecula. 
</p></div></div></body></text></TEI>