Deinde si iam concederem non esse unicum patri Christum Iesum secundum eiusdem substantiae diuinitatem, sed habere fratres post se natos, quibus esset primogenitus, quomodo rex eorum esse potest ? quaeso te, an auderes dicere eo fortiorem natum esse, quo priorem? puderet certe ita sentire. non autem ita sentis . quid igitur sentis P leni animum tuum et placabilem te redde considerandae sine pertinacia ueritati. hoc enim etiam abs te requiram, quomodo intellegas primogenitum Iesum Christum in illa diuina atque optima aeternaque substantia: utrum tempore primus est genitus, ut posteriore tempore natos in illo regno intellegamus, quibus est primogenitus — neque possimus dicere, quot horis uel diebus mensibusque aut annis maior sit, qui ortus est prior, sed tamen aliquo interuallo atque spatio temporali has generationes discretas esse cogitemus — an uero non tempore, sed ipsa excellentia sublimioris utique maiestatis, qua etiam rex esse fratribus luminibus meruit, primogenitum accipiamus tamquam in aliquo genitum principatu. si responderis eum tempore fratribus priorem esse atque maiorem, ut iam ex hoc ei regnum in fratres delatum esse contendas, quod eos 2 cf. Sap. 11, 21 1 adima C inmensnra C 3 uoluntati C carni C acce ͅ pimus 6 4 sangui C 5 nolntati C 6 coequante C 9 fratres] semper b posse C natus C 10 posset b Maur . audires C 13 considerande C pertinatia C 16 primnmgenitum C adque C 17 posteriore tempore] posteriores b Maw . natus C 18 possumus b quot] qfl C 19 mensibus que C 20 intellaallo (m. 1 corrJ C 21 anQ C 22 ntllntique C que C 23 esset Cb 24 tamqua C principatu. (m erae.) C 25 adque C 26 ei] et C fratres] super b 68* nascendo praecesserit et aliquando ipse fuerit, cani illi nondum essent, quid dicis, frater? itane praecipitabis cor tuum in hoc inpietatis abruptum, ut existimes in illam diuinam summamque naturam mutabilitatem temporis cadere et credas ibi aliquid existere, quod ante non fuerit ? an quia oportebat inde aduersus tenebrarum gentem lumina progredi, progressiones ipsas generationes uocas, quas temporaliter factas putas, ut temporaliter pugnaretur? non ergo poterat unum lumen sufficere, quod totum illud bellicum negotium diuina uirtute perageret. aut si multis opus erat, hocne in spiritalibus sentiendum est, ut angustum arbitremur aditum fuisse, qua simul exire non possent, ut ex eo, quod unus e fratribus prior exisset, et primogenitus dici et rex fieri ceteris mereretur? nolo minutatim singula persequi, ne ingenio tuo ualenti ex paucis cuncta conspicere nimis onerosus sim. erige igitur aciem mentis, nebulas contentionis absterge, uidebis profecto neque secundum locos neque secundum tempora, motus, progressus, exortus, occasus ullasue conuersiones fieri posse nisi in creatura mutabili: quae tamen nisi esset ex artifice et conditore deo, non dixisset apostolus: et coluerunt et seruierunt. creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula.