Deinde si iam concederem non esse unicum patri Christum Iesum secundum eiusdem substantiae diuinitatem, sed habere fratres post se natos, quibus esset primogenitus, quomodo rex eorum esse potest ? quaeso te, an auderes dicere eo fortiorem natum esse, quo priorem? puderet certe ita sentire. non autem ita sentis . quid igitur sentis P leni animum tuum et placabilem te redde considerandae sine pertinacia ueritati. hoc enim etiam abs te requiram, quomodo intellegas primogenitum Iesum Christum in illa diuina atque optima aeternaque substantia: utrum tempore primus est genitus, ut posteriore tempore natos in illo regno intellegamus, quibus est primogenitus — neque possimus dicere, quot horis uel diebus mensibusque aut annis maior sit, qui ortus est prior, sed tamen aliquo interuallo atque spatio temporali has generationes discretas esse cogitemus — an uero non tempore, sed ipsa excellentia sublimioris utique maiestatis, qua etiam rex esse fratribus luminibus meruit, primogenitum accipiamus tamquam in aliquo genitum principatu. si responderis eum tempore fratribus priorem esse atque maiorem, ut iam ex hoc ei regnum in fratres delatum esse contendas, quod eos 2 cf. Sap. 11, 21 1 adima C inmensnra C 3 uoluntati C carni C acce ͅ pimus 6 4 sangui C 5 nolntati C 6 coequante C 9 fratres] semper b posse C natus C 10 posset b Maur . audires C 13 considerande C pertinatia C 16 primnmgenitum C adque C 17 posteriore tempore] posteriores b Maw . natus C 18 possumus b quot] qfl C 19 mensibus que C 20 intellaallo (m. 1 corrJ C 21 anQ C 22 ntllntique C que C 23 esset Cb 24 tamqua C principatu. (m erae.) C 25 adque C 26 ei] et C fratres] super b 68* nascendo praecesserit et aliquando ipse fuerit, cani illi nondum essent, quid dicis, frater? itane praecipitabis cor tuum in hoc inpietatis abruptum, ut existimes in illam diuinam summamque naturam mutabilitatem temporis cadere et credas ibi aliquid existere, quod ante non fuerit ? an quia oportebat inde aduersus tenebrarum gentem lumina progredi, progressiones ipsas generationes uocas, quas temporaliter factas putas, ut temporaliter pugnaretur? non ergo poterat unum lumen sufficere, quod totum illud bellicum negotium diuina uirtute perageret. aut si multis opus erat, hocne in spiritalibus sentiendum est, ut angustum arbitremur aditum fuisse, qua simul exire non possent, ut ex eo, quod unus e fratribus prior exisset, et primogenitus dici et rex fieri ceteris mereretur? nolo minutatim singula persequi, ne ingenio tuo ualenti ex paucis cuncta conspicere nimis onerosus sim. erige igitur aciem mentis, nebulas contentionis absterge, uidebis profecto neque secundum locos neque secundum tempora, motus, progressus, exortus, occasus ullasue conuersiones fieri posse nisi in creatura mutabili: quae tamen nisi esset ex artifice et conditore deo, non dixisset apostolus: et coluerunt et seruierunt. creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. In hac enim sententia maxime duo sunt necessaria, quae mecum intuearis peto: unum, quia, si creatura aliena esset a deo, non eius creator deus ab apostolo diceretur; alterum, quia, si unius eiusdemque substantiae creator et creatura esset, non reprehenderentur, quia seruierunt creaturae potius 20 Rom. I, 25. 1 preceBserit (t in ras.) C 2 precipitabis C 4 summam que C 5 quia] forte b 7 ipsas (bis scr.) C 10 simultis C hoc nč b spiritalius b 11 aut C arbitraremur C 12 possint Cb ex (s. I. tfI. t) C e* (z er.) C exiret b 13 cqteris C 15 honerosus C igitur om. C atiem C 16 nebula C contentiones C nideo b Maw . pfeccione que C 17 loca Maur .18 illa snae C conuersione C creatoram C 19 que C 20 et coluerunt om. b colue*runt C 22 secula C 23 que C 24 creatura om. C 25 (et 26) creatnr C quam creatori, quoniam cuicumque seruissent, ab eadem natura atque substantia non recessissent. quomodo enim nemo potest seruire filio, qui non seruiat et patri, quia utriusque est una substantia: sic nemo potest seruire creaturae nisi seruiens creatori, si esset utriusque una substantia. unde si iam discernis et sapis, plurimum intenderes esse inter creatorem et creaturam . atque oportet intellegas prolem creatoris non esse creaturam; nam si esset, non esset inferior, sed aequalis eiusdemque substantiae, ac per hoc quisquis coleret eique seruiret, simul etiam creatori eius et patri cultum seruitutemque praeberet. cum uero reprehenduntur ab apostolo et detestabiles habentur, qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, satis ostenditur illius et huius diuersas esse substantias. sicut enim non potest uideri, hoc est intellegi filius, nisi in ipso intellegatur et pater — ipse enim dicit: qui me uidit, uidit et patrem — sic non potest coli filius nisi in eo colatur et pater. et ideo si creatura filius esset, non coleretur sine creatore neque damnarentur, qui creaturam potius quam creatorem coluerunt. perspicis itaque iam, ut arbitror, non tibi congruere, ut dicas primogenitum secretissimae atque ineffabilis maiestatis et omnium luminum regem Iesum Christum, nisi Manichaeus esse destiteris, ut creaturam a creatore discernas, ut Iesus Christus et unigenitus sit secundum id, quod uerbum dei est, deus apud deum pariter incommutabilis et pariter aeternus, non rapinam arbitrans esse aequalis deo, et primogenitus omnis creaturae secundum id, quod in ipso condita sunt omnia in caelis et 16 Ioh. 14, 9 24 cf. loh. 1,1 26 cf. Phil. 2, 6 1 seruiaent C 3 quia∗∗∗ (non eras.) C 6 et creaturam om. C 8 creaturam . nec sibi esse inferiorem sed equalem eiusdemque sqq. b 9 eiusque C ac] hac C quisquis] si quis b 11 destestabiles C nl 18 uius C 16 me dit (m. 1 superscr.) C uidet (bis) b 18 sine creaturç C damnaretur b 19 prospicia C 21 secretissima (c corr . «r g) C adque C 22 manicheus C 24 dl (s. I. m. 1 superacr.) C aput C 25 incommotabilis C 27 celis C . in terra, uisibilia et inuisibilia. agnoscis enim, ut opinor. uerba apostoli ad Colossenses. Quapropter cum abs te quaero, unde facta sit uniuersa creatura quamuis in suo genere bona, creatore tamen inferior atque illo incommutabili permanente ipsa mutabilis, non inuenies quid respondeas, nisi de nihilo factam esse fatearis. et ideo potest uergere ad nihilum, quando peccat illa creatura, et portio, quae potest peccare, non ut nihil sit,. sed ut minus uigeat minusque firma sit. nam minus uigere et minus ualere, si animo perducas ad ultimum, remanet nihil. diligit ergo sponte uanitatem, cum deserta soliditate ueritatis opinabilia sequitur, id est mutabilia. cum autem inde meritas poenas luit, subicitur non sponte uanitati, sicut subiecta est in homine peccante. hinc enim ait apostolus: omnis creatura uanitati subiecta est non sponte, quia et in homine omnis est. inest quippe homini et inuisibile quid secundum animum et uisibile secundum corpus; omnis autem creatura partim est uisibilis, partim inuisibilis, nec tamen omnis in pecore, cui mens intellectualis non inest. in spem sane subiectam esse dicit propter misericordiam liberantis per remissionem peccatorum et adoptionem gratiae. tu uero si fateri nolueris a patre per filium in bonitate spiritus sancti, quae trinitas consubstantialis et aeterna et incommutabilis semper manet, de nihilo factam esse creaturam, bonam quidem, sed tamen inparem creatori atque mutabilem, cogeris utique sacrilegia dicere, ut aliquid deus de se ipso genuerit, quod non 2 cf. Col. 15, 16 14 Rom. 8, 20 1 agnascit C oppinor C 2 colosenses C 3 quero C sit facta b 4 quamuis] quam nisi Cb bono b creaturea C 6 uihsi C facta C 8 que C 9 uigiat C quefirma C 10 omnino b Maur . 11 unitatem C deserto C 12 penas C 13 nanitatis C 14 apostolos C 15 uanitate (pr . d a m. 1 superscr.) C omine C 16 quisecundum (d m. 1 superscr.) C 17 animaum C animam b uisibili C 19 mens sit Cb inest] inest (in m. 1 superscr.) C eat b 20 remiaionem C 22 boni/// sps (ras. quattuor litter.) C que C 28 cumsubstantialis C etttema C 25 utiquę C sacrilegi adicere a sit aequale.gignenti et possit subici uanitati; aut si aequale dixeris, erit utrumque mutabile. quae maior inpietas quam ista credere ac dicere et malle peruersa opinione deum in deterius quam correcta ratione se ipsum in melius commutare? si autem timueris dicere mutabilem deum, quia reuera magna est et apertissima inpietas. dixeris etiam creaturam esse incommutabilem, ut eam parem facias creatori et unius eiusdemque substantiae, rursus tibi tua epistula respondebit. unde est enim anima illa, quam ponis in medio spirituum, cui a principio dicis naturam suam dedisse uictoriam, eique legem condicionemque proponis, quia, si una cum spiritu uirtutum fecerit, habebit cum eo uitam perpetuam illudque possidebit regnum, ad quod dominus noster inuitat; si uero ab spiritu uitiorum incipiat trahi ac post consensum paenitudinem gerat, habebit harum sordium indulgentiae fontem. his certe uerbis ex epistula tua recognitis simul etiam recognoscis mutabilem te animae constituisse naturam. aliquando enim consentire spiritui uitiorum ac rursus paenitudinem gerere quid est aliud quam nunc in melius, nunc in deterius commutari ? et hoc te manifestissima ueritas conpulit dicere. ipsa enim anima tua, si dissimulare uelles, urgueret te adtendere mutabilitatem suam, et totiens, ex quo natus es, per uarias uoluntates, doctrinas, obliuiones consensionesque mutata testis sibi fieret ac nulla extrinsecus documenta quaeritaret. Nisi forte hoc te adiuuari putas, ut dicas incommutabilem esse animam, quia subiunxisti dicens: non enim propria uoluntate peccauit, sed alterius ductu; carnis enim commixtione ducitur, non propria uoluntate. in qua sententia forte hoc uis intellegi, ut scilicet anima in 1 «iaelquale C 2 erit om. C que C 8 male C peruersaB C oppinione\' C 4 ratio C 6 creaturfts C 8 tuąę C 10 uictoriamei que C 12 uirtutem b 15 penitudinem C arum C 16 ępistula C 19 penitu..dem (d m. postcr.) C 20 melios C - com mutari C 28 tocieB (in ras.) C totiens b 24 consensiooee que C mutatas C 26 incommutabilem (bilem paene euanuit) C 27 subiunzit C natura propria sit incommutabilis, in alterius uero naturae commixtione mutabilis; quasi uero quaeratur, cur ita sit, et non, quia ita est. iam hoc modo etiam Hectoris, Aiacis, immo uero cunctorum hominum atque animantium corpora inuulnerabilia dicerentur, si abesset ictus et casus, quibus eis uulnus possit infligi. sed nimirum propterea solius Achillis corpus siue poetico figmento siue aliqua occultiore ui rerum inuulnerabile dictum est, quod etiam tela cum ingruerent, non penetrabatur, et ex qua parte penetrari potuit, ex hac utique inuulnerabile non fuit. sic anima si esset incommutabilis, ita nullius rei permixtione commutaretur, sicut corpus, quod est inuulnerabile, nullius rei contactu aut inpetu uulneratur. itaque nos, quia dei uerbum incontaminabile dicimus, etiam carne mortali et uulnerabili adsumpta, ut nos et mortem et quaelibet incommoda corporis contemnere doceret, natum de uirgine credere non timemus; uos autem, quia inpia peruersitate contaminabilem filium dei creditis, carni eum permittere formidatis ; cuius tamen substantiam animae naturam esse perhibentes ita commixtum carni adseueratis, ut etiam in deterius commutatum non dubitetis opinari. elige igitur, quid uelis: utrum deum commutabilem dicere uel credere, ut de commutabilis patris substantia commutabilem prolem genitam esse pariter credas — quae quanta sit inpietas, profecto sentis — an incommutabilem deum dicere, sed tamen de substantia sua prolem genuisse mutabilem — quod nihilominus uides quam inpie absurdeque dicatur — an uero ita deum incommutabilem confiteris, ut etiam quod de substantia sua genuit aequaliter non mutetur pariterque sit summum ac 2 commixtionis C queratur C 8 hectoris C 4 uerius b cunc torum C inuulnerabili addicerentur C 6 infigi Cb 7 in rerum natura inuulnerabile b 8 ingruerint b penetrabatur] penetrabant b 9 hac] ac C 10 inuulnerabiliB Cb 12 si nullius b contractu C uulneretur Cb 18 imnutabile C 14 carni C 15 quelibet C contempnere C 18 substantia C inanime C in anime b 19 commixtam b 21 uelHa (att . 1 parne eras.) C 22 commutabili b genita C 23 que C 24 dices b 26 uidis C impie C 28 quesit C hac C praestantissimum bonum ipsumque summe esse ad eundem modum permansione inuiolabili obtineat, cetera uero inferiora bona, quam creaturam uocamus, non de ipso, nam essent aequalia, sed tamen quia bona, ipse, quia non aequalia, de nihilo fecerit: quod si credis. inpius non eris et obliuisceris Persas et noster eris. At enim ait apostolus: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates, qui ad amorem proprii fastus et honoris uoluntate inpia declinando animis piis reditum inuideant. sed hoc interest inter uestram opinionem et nostram fidem, quia uos eosdem principes ex sua propria quadam natura . exortos, quam deus nec genuerit nec fecerit, sed habuerit aeterna uicinitate contiguam, aduersus deum belligerasse arbitramini eique intulisse ante commixtionem boni et mali magnum primo necessitatis malum, quod illis substantiam suam adfligendam perturbandamque, in errore commutandam atque obliuione sui penitus demergendam commiscere cogeretur, ut liberatore. correctore, emendatore. praeceptore indigeret — quod cernis quam stulte fabuloseque dicatur, quanto scelere inpietatis obstringat — nobis autem per christianam fidem persuasum est non esse contrarium deo, qui summe est, nisi quod omnino non est; quicquid autem aliquo modo est, ab illo, qui summe est, habere, ut quoquo modo sit, atque in suo genere bonum esse, sed alia magis esse, alia minus . atque ita omnia bona, quae a conditore deo facta sunt, certis ac distributis gradibus ordinata partim locorum interuallis ae sedibus, sicut omnia corporalia, partim meritis naturalibus, sicut anima praeponitur 7 Eph. 6, 12 1 prestantussimum C ipseque C 2 optiaeat C cfter* C 5 obliuiscaris C 6 et om. C 9 que b amorem] morem b factus C 11 post inter ras. C 12 natura. exortus C 13 quem C 15 ante] arte Cb 16 necessitate. C necessitate b afflgendam b 17 adque C obliuionem Cb 18 nfiscere C 21 ubstringat C per om. C 23 quid quid C 24 habet b quoquo] quo b adque C 2o maius b ita) ista b .26 que C hac C 27 hac C 28 preponitur C corpori, partim meritis praemiorum atque poenarum, sicut anima uel adtollitur ad quietem uel doloribus subditur. ac per hoc illi principes, contra quos habere nos conlucationem dicit apostolus, poenam peccatorum suorum priores patiuntur, ut noceant. nullus enim inuidus, ut alterum laedat, non sibi prior ipse tormento est. nocent autem infirmioribus fortiores; nam nullus alterum superat, nisi quo est potentior. sed tamen ipsi infirmiores sunt principes iniqui, quam si in statu pristino atque iustitia permanerent. interest autem, unde sit quisque alio fortior: utrum corpore, ut equi hominibus, an animae natura, ut rationale inrationali, an adfectione animi, ut iustus iniusto, an ordine potestatis, ut imperator milite aut prouinciali. potestas autem a, summa dei potestate omnino dari creditur; saepe etiam deterioribus in meliores, id est iniquis in eos, qui uel iam tenent iustitiam uel ad eam tenendam peruenire nituntur. ad hoc enim datur, ut probati per patientiam manifesti fiant, uel sibi ad spem uel aliis ad imitationem. scientes, inquit apostolus, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem. ex quo genere certaminis est, cum homo fidelis aduersus principes et potestates praeuaricatorum angelorum et aduersus spiritalia nequitiae conluctatur, cum illi accipiunt temptandi potestatem, ille praecepta tolerandi: ex quo fit, ut in re inferiore superent, in potentiore superentur: superant plerumque corpus infirmius et mente firmiore superantur. contra uim quippe eorum patientia pugnatur, contra insidias prudentia, ut ad perniciosam consensionem nec cogendo nos flectant, 17 cf. I Cor. 11, 19 18 R,om. 5, 3 sq. 1 premiorum C adque C 2 quiętem C hac C 3 nus C O 6 ut] quam (in mg . al. ut) b c noe∗an τ C ledat C 8 ipse C post iniqui add . in praesenti b Maur . 9 adque C iusticia C 10 utequis homines C 11 racionale irracionali C effectione b iustus] uirtuosus b Maur . 12 imperatur C 13 a* C omnium moderari C 14 cedatur C credatur b sepe C 15 tenenda C 18 inquid C apoetoloa C tribulaeio C 21 preuaricatorum C 23 precepta C ex] de b inferiorf C inferiori b 25 et tenente Cb 27 pernitiosam C nec non C nec fallendo decipiant. quoniam uero uirtus et sapientia dei . est, per quam facta sunt omnia, propterea in his, quae facta sunt. cum superiora ad inferiora declinant, ubi est omne peccatum et omne quod dicitur malum, uis imitatur uirtutem et fallacia sapientiam; cum uero ea, quae declinauerant, recurrunt et redeunt, magnanimitas uirtutem, doctrina sapientiam imitatur. ipsum etiam deum patrem peccantes imitantur inpia superbia, iusti pia liberalitate. spiritum denique sanctum iniquorum cupiditas, rectorum caritas imitatur: utrique tamen ab imitatione dei, a quo et per quem et in quo naturae ipsae factae sunt, recedere, sed illi uitiosa, illi laudabili. nec mirum, si quando proficientes deficientesque confligunt, imitatio deficientium a proficientium imitatione superatur; illi enim elatione praecipitantur, isti humilitate consurgunt. Si autem mouet, cur mente fortiores infirmiores sint corpore. non est mirum, ut peccatorum remissione liberati mortalitate corporis exerceantur, cuius inmortalitate coronabuntur. non enim facile subplicium deuitatur, nisi ille, qui eo soluitur, meritis uicerit. unde apostolus: si autem Christus in uobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. si autem spiritus eius, qui suscitauit legum Christum ex mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Iesum Christum ex mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. animus igitur mortalem propter subplicium peccati carnem gerens, si commutatus in melius, non secundum mortalem carnem uixeris, 19 Rom. 8, 10 sq. I 1 falendo (1 m. 1 superscr.) C uere b Maur . 2 in hisj nihil fiunt b que C 3 hubi C 4 inmitatur C 5 fallatia C que C 7 inmi- . tatur C deum] diu b iminantur C 10 imitationem C ipse focte C 11 uitiosi C 12 deficientes om. Cb quę Cb defitientium C 13 immitåtione C 14 precipitantur C 15 quur C 16 mirum] inimicum C 18 subpliQ C deuitatur] desubdatur C desudatur b soluit b 20 post nobis 6 add. b 22 christam om. C 24 uiuificauit C 26 subplitium C 27 uixerit b MatW . et ipsam in melius commutat et inmortale corpus habere merebitur; sed hoc in fine, quo nouissima inimica destruetur mors, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, non fabuloso illo globo uestro, sed ea mutatione, de qua dicit: omnes resurgemus, sed non omnes inmutabimur. cum enim. expressisset dicens: et mortui resurgent incorrupti et. nos inmutabimur, tunc contexendo subiunxit ostendens, qualem diceret inmutationem, et ait: oportet enim corruptibile hoc induere in corruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. quaestionem quippe tractabat de corpore resurgentium, quam sic posuerat: sed dicet aliquis: quomodo resurgent mortui? quo autem corpore uenient? lege itaque totum ipsum locum pia cura intentus, non pertinaci contentione turbatus et ingenium tuum deo adiuuante nullo explanatore desiderato nihil aliud quam id, quod dico. reperies: et tunc ad illud, quod tractare institueramus, animum reuoca et uide iam, si potes, non hoc me dicere, quod iusti contra nihil pugnant, sed contra eas substantias, quae defecerunt non stando in ueritate.