<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ita tit, ut primas origines condendarum rerum de nihilo <lb/>
            deum fecisse fateamur, nisi quia forte ineffabilis ac sacratissimae <lb/>
            maiestatis primogenitum Iesum christum esse dixisti, <lb/>
            non secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionem <lb/>
            uocatos, sicut apostolus dicit, et sicut catholica credit fides, <lb n="10"/>
            fratres habere dignatus est quibus esset primogenitus, sed <lb/>
            potius secundum ipsam diuinitatis excellentiam uis eum primogenitum <lb/>
            intellegi, ut illa lumina, in quibus regnat, fratres <lb/>
            eius sint, non facti a patre per ipsum, sed geniti a patre <lb/>
            post ipsum, ut sint ipsi postgeniti, ille primogenitus, omnes <lb n="15"/>
            tamen de propria patris eademque substantia. quod si ita <lb/>
            credis, primum contradicis euangelio, ubi etiam unigenitus <lb/>
            dictus est — et uidimus, inquit, gloriam eius tamquam <lb/>
            unigeniti a patre — quando nullo modo uerum diceretur, si <lb/>
             sempiterna quoque uirtus eius ac diuinitas, qua consubstantialis <lb n="20"/>
            est patri et est ante omnem creaturam, ex eadem substantia <lb/>
            fratres haberet. itaque cum et unigenitum et primogenitum <lb/>
            eum diuina testentur eloquia — unigenitum, quia <lb/>
            sine fratribus. primogenitum, quia cum fratribus — non inuenies, <lb/>
            quomodo utrumque de illo secundum eandem naturam <lb n="25"/>
            diuinitatis intellegas. fides uero catholica, quae inter creatorem <lb/>
            creaturamque distinguit, nullam patitur in his duobus nominibus <lb/>
            intellegendi difficultatem, unigenitum eum accipiens

<note type="footnote"> 11 cf. Bom. 8, 29 </note>

<note type="footnote"> 1 statueręt <hi rend="italic">C</hi> statuerat <hi rend="italic">b</hi> incipi <hi rend="italic">C</hi> 2 creatur <hi rend="italic">C</hi> 4 etiam om. <hi rend="italic">Maur</hi>. <lb/>
            6 i.\'ta (s eras.) C 7 ineffabili <hi rend="italic">Cb</hi> 10 uocatus <hi rend="italic">C</hi> fidea om. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 fratre* <hi rend="italic">om. b</hi> 18 <hi rend="italic">pro</hi> fratres hab. aemper <hi rend="italic">b</hi> 17 euangelo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 inquid <hi rend="italic">C</hi> 19 quoniam <hi rend="italic">b</hi> 20 quoque om. <hi rend="italic">C</hi> consnbstantialis (ea<lb/>
             in is corr. <hi rend="italic">m. 1) C</hi> 21 ex] nisi ex <hi rend="italic">b</hi> 22 <hi rend="italic">pro</hi> fratres hab. semper <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            primu. genitum. <hi rend="italic">(pot*</hi> u <hi rend="italic">eras</hi>. m.) <hi rend="italic">C</hi> 23 testantnr b eloquia <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            25 eandem <hi rend="italic">C</hi> 26 chatholica <hi rend="italic">C</hi> que <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aug. Met. 6 (para 8). </note>

<note type="footnote"> 58 </note> <lb/>
             
<pb n="912"/>
            secundum id, quod scriptum est: in principio erat uerbum <lb/>
            et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, <lb/>
            primogenitum autem uniuersae creaturae secundum id, quod <lb/>
            apostolus ait: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, <lb/>
            quos ei pater ad fraternam societatem non aequalitate<lb n="5"/>
            substantiae, sed adoptione gratiae generauit. lege itaque scripturas, <lb/>
            nusquam inuenies de Christo dictum, quod adoptione <lb/>
            sit filius dei. de nobis autem saepissime legitur: accepistis <lb/>
            spiritum adoptionis filiorum, adoptionem expectantes <lb/>
            redemptionem corporis nostri; ut adoptionem filiorum<lb n="10"/>
            recipiamus; praedestinauit nos in adoptionem <lb/>
            filiorum; gens sancta, populus in adoptionem; uocauit <lb/>
            uos per euangelium nostrum in adoptionem gloriae <lb/>
            domini nostri Iesu Christi et si qua talia recordanti <lb/>
            uel legenti occurrerint. aliud est enim per patris excellentiam<lb n="15"/>
            esse unicum filium dei, aliud per misericordem gratiam accipere <lb/>
            potestatem filios dei fieri credentes in eum. dedit eis, <lb/>
            inquit, potestatem filios dei fieri. non ergo erant natura, <lb/>
            cum potestatem ut fierent acceperunt credendo in ipsum, cui <lb/>
            unico non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit<lb n="20"/>
            eum, ut apud se unigenitum, ad nos primogenitum faceret. <lb/>
            ex illo igitur, quod unigenitus est, non ex carne, non exsanguine, <lb/>
            non ex uoluntate uiri neque ex uoluntate carnis, <lb/>
            sed ex deo natus est; ex illo autem, quod primogenitus in <lb/>
            ecclesia fratribus factus est, uerbum caro factum est et<lb n="25"/>
            habitauit in nobis. nos quoque, in quantum naturaliter <lb/>
            filii irae fuimus, hoc est uindictae filii uinculo mortalitatis <lb/>
            obstricti, quamuis illo creante atque instituente, qui procul

<note type="footnote"> 1 Ioh. 1, 4 sqq. 4 Col. 1, 18 8 Bom. 8, 16 .23 10 Gal. <lb/>
             4, 4 11 Eph. 1, 5 12 I Petro 2, 9 n Thess. 2, 12 sq. 20Rora. 8,82 <lb/>
            26 Ioh. 1, 12 sqq. 27 cf. Ephes. 2, 8 <lb/>
            2 uerba. (m era.) <hi rend="italic">0</hi> 6 ei] et <hi rend="italic">C</hi> aotietatem <hi rend="italic">C</hi> 6 adoptionS <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            7 adoptionis b 8 sepissime <hi rend="italic">C</hi> 11 predistinAuit <hi rend="italic">C</hi> 18 gloria <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 uelle genti <hi rend="italic">C</hi> 16 misericordiam <hi rend="italic">C</hi> 17 potes tatem <hi rend="italic">C</hi> 18 inquid <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            filius <hi rend="italic">C</hi> 19 acciperunt <hi rend="italic">C</hi> ipso <hi rend="italic">C</hi> 20 nobis (i «r u <hi rend="italic">corr.) C</hi> *omniius <lb/>
            (h <hi rend="italic">eras.) C</hi> 21 aput <hi rend="italic">C</hi> 26 e<foreign xml:lang="grc">ͅ</foreign>ccleesia <hi rend="italic">C</hi> 87 uindicte <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="913"/>
            dubio a summis usque ad ima omnia in mensura et numero <lb/>
            et pondere disponit et format. tamen ex carne et sanguine et <lb/>
            ex uoluntate carnis nati sumus; in quantum autem accepimus <lb/>
            potestatem filii dei fieri, nec nos ex carne et sanguine aut ex <lb/>
            uoluntate uiri aut ex uoluntate carnis, sed ex deo, non quidem <lb n="5"/>
            coaequante natura, sed adoptante gratia nascimur. 
</p></div></div></body></text></TEI>