Ita tit, ut primas origines condendarum rerum de nihilo deum fecisse fateamur, nisi quia forte ineffabilis ac sacratissimae maiestatis primogenitum Iesum christum esse dixisti, non secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionem uocatos, sicut apostolus dicit, et sicut catholica credit fides, fratres habere dignatus est quibus esset primogenitus, sed potius secundum ipsam diuinitatis excellentiam uis eum primogenitum intellegi, ut illa lumina, in quibus regnat, fratres eius sint, non facti a patre per ipsum, sed geniti a patre post ipsum, ut sint ipsi postgeniti, ille primogenitus, omnes tamen de propria patris eademque substantia. quod si ita credis, primum contradicis euangelio, ubi etiam unigenitus dictus est — et uidimus, inquit, gloriam eius tamquam unigeniti a patre — quando nullo modo uerum diceretur, si sempiterna quoque uirtus eius ac diuinitas, qua consubstantialis est patri et est ante omnem creaturam, ex eadem substantia fratres haberet. itaque cum et unigenitum et primogenitum eum diuina testentur eloquia — unigenitum, quia sine fratribus. primogenitum, quia cum fratribus — non inuenies, quomodo utrumque de illo secundum eandem naturam diuinitatis intellegas. fides uero catholica, quae inter creatorem creaturamque distinguit, nullam patitur in his duobus nominibus intellegendi difficultatem, unigenitum eum accipiens 11 cf. Bom. 8, 29 1 statueręt C statuerat b incipi C 2 creatur C 4 etiam om. Maur . 6 i.\'ta (s eras.) C 7 ineffabili Cb 10 uocatus C fidea om. C 11 fratre* om. b 18 pro fratres hab. aemper b 17 euangelo C 18 inquid C 19 quoniam b 20 quoque om. C consnbstantialis (ea in is corr. m. 1) C 21 ex] nisi ex b 22 pro fratres hab. semper b primu. genitum. (pot* u eras . m.) C 23 testantnr b eloquia C 25 eandem C 26 chatholica C que C XXV. Aug. Met. 6 (para 8). 58 secundum id, quod scriptum est: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, primogenitum autem uniuersae creaturae secundum id, quod apostolus ait: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, quos ei pater ad fraternam societatem non aequalitate substantiae, sed adoptione gratiae generauit. lege itaque scripturas, nusquam inuenies de Christo dictum, quod adoptione sit filius dei. de nobis autem saepissime legitur: accepistis spiritum adoptionis filiorum, adoptionem expectantes redemptionem corporis nostri; ut adoptionem filiorum recipiamus; praedestinauit nos in adoptionem filiorum; gens sancta, populus in adoptionem; uocauit uos per euangelium nostrum in adoptionem gloriae domini nostri Iesu Christi et si qua talia recordanti uel legenti occurrerint. aliud est enim per patris excellentiam esse unicum filium dei, aliud per misericordem gratiam accipere potestatem filios dei fieri credentes in eum. dedit eis, inquit, potestatem filios dei fieri. non ergo erant natura, cum potestatem ut fierent acceperunt credendo in ipsum, cui unico non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ut apud se unigenitum, ad nos primogenitum faceret. ex illo igitur, quod unigenitus est, non ex carne, non exsanguine, non ex uoluntate uiri neque ex uoluntate carnis, sed ex deo natus est; ex illo autem, quod primogenitus in ecclesia fratribus factus est, uerbum caro factum est et habitauit in nobis. nos quoque, in quantum naturaliter filii irae fuimus, hoc est uindictae filii uinculo mortalitatis obstricti, quamuis illo creante atque instituente, qui procul 1 Ioh. 1, 4 sqq. 4 Col. 1, 18 8 Bom. 8, 16 .23 10 Gal. 4, 4 11 Eph. 1, 5 12 I Petro 2, 9 n Thess. 2, 12 sq. 20Rora. 8,82 26 Ioh. 1, 12 sqq. 27 cf. Ephes. 2, 8 2 uerba. (m era.) 0 6 ei] et C aotietatem C 6 adoptionS C 7 adoptionis b 8 sepissime C 11 predistinAuit C 18 gloria C 15 uelle genti C 16 misericordiam C 17 potes tatem C 18 inquid C filius C 19 acciperunt C ipso C 20 nobis (i «r u corr.) C *omniius (h eras.) C 21 aput C 26 e ͅ ccleesia C 87 uindicte C dubio a summis usque ad ima omnia in mensura et numero et pondere disponit et format. tamen ex carne et sanguine et ex uoluntate carnis nati sumus; in quantum autem accepimus potestatem filii dei fieri, nec nos ex carne et sanguine aut ex uoluntate uiri aut ex uoluntate carnis, sed ex deo, non quidem coaequante natura, sed adoptante gratia nascimur.