<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><p>Fuge ista, obsecro, non te decipiat species paucitatis, <lb/>
            quoniam ipse dominus dixit angustam uiam esse paucorum. <lb/>
            inter paucos uis esse, sed pessimos. nam uerum est, quod <lb/>
            pauci sunt omni modo innocentes, sed in ipsis nocentibus <lb n="15"/>
            pauciores sunt homicidae quam fures, pauciores sunt incestatores <lb/>
            quam adulteri; denique etiam ipsae antiquorum uel <lb/>
            fabulae uel historiae pauciores habent Medeas et Phaedras <lb/>
            quam facinorum aliorum flagitiorumque mulieres, pauciores <lb/>
            Ochos et Busirides quam inpietatum aliarum et scelerum uiros. <lb n="20"/>
            uide ergo, ne forte apud uos nimius horror inpietatis <lb/>
            faciat meritum paucitatis. talia quippe ibi leguntur, dicuntur, <lb/>
            creduntur, ut in illum errorem magis aliquos quam paucos <lb/>
            inruere uel illic remanere mirandum sit. sanctorum autem <lb/>
            paucitas, quorum angusta uia est, in conparatione ponitur <lb n="25"/>
            multitudinis peccatorum: quae quidem paucitas in multo maiore <lb/>
            numero palearum latet; sed in ipsa area catholicae ecclesiae

<note type="footnote"> 13 cf. Matth. 7, 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 aeris] noaeris <hi rend="italic">Cb</hi> 6 manichei <hi rend="italic">C</hi> sacrilege <hi rend="italic">C</hi> diecipolo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            7 tangem <hi rend="italic">C</hi> falsem <hi rend="italic">C</hi> 8 fallatia <hi rend="italic">C</hi> 9 mendatibus <hi rend="italic">C</hi> menbris <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            possit <hi rend="italic">b</hi> 10 manicheas <hi rend="italic">C</hi> omnes <hi rend="italic">C</hi> doctrine <hi rend="italic">C</hi> 11 demoniorum <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> mendacilocorum C 12 te <hi rend="italic">om. b</hi> speties <hi rend="italic">C</hi> 14 peseimas <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 15 sint <hi rend="italic">Cb</hi> omnino <hi rend="italic">b</hi> in om. <hi rend="italic">Cb</hi> 16 homicide incestores <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            d <lb/>
            17 ipse <hi rend="italic">C</hi> anticorum <hi rend="italic">C</hi> 18 fabule <hi rend="italic">C</hi> phe»ras (d m. <hi rend="italic">1 superscr.) C</hi> <lb/>
            20 ochos] estas <hi rend="italic">C</hi> 21 aput <hi rend="italic">C</hi> nimias <hi rend="italic">(in mg</hi>. ai. minimus) <hi rend="italic">b</hi> 24 illic] <lb/>
            hic <hi rend="italic">C</hi> 26 que <hi rend="italic">C</hi> 27 in <hi rend="italic">om. Cb</hi> catolicae <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> CO* </note> <lb/>
             
<pb n="946"/>
            eat nunc congreganda et trituranda. in fine autem uentilanda <lb/>
            atque purganda. ad quam te oportet conferas, si fideliter fidelis <lb/>
            esse desideras, ne fidendo falsis, sicut scriptum est. uentos <lb/>
            pascas, id est, inmundis spiritibus esca fias. si enim Paulus <lb/>
            apostolus, quem commemoras, non sicut sapientes ueteris testamenti <lb n="5"/>
            scripturas totamque illam propheticam dispensationem <lb/>
            dictorum atque factorum, sed carnalem Iudaicae propaginis <lb/>
            excellentiam et pro synagogis paternae gentis errantibus et <lb/>
            Christum non agnoscentibus zelum persequendi christianos, <lb/>
            quo tamquam laudabili accendebatur, et iustitiam, quae ex<lb n="10"/>
            lege est, qua Iudaei non ibi intellecta dei gratia superbe gloriantur, <lb/>
            damna et stercora deputauit, ut Christum lucrifaceret: <lb/>
            quanto magis tu scripturas illas nefandarum blasphemiarum <lb/>
            plenissimas, ubi natura ueritatis, natura summi boni, natura <lb/>
            dei totiens mutabilis, totiens uicta, totiens corrupta et ex parte <lb n="15"/>
            inexplicabiliter inquinata atque ab ipsa ueritate in fine damnanda <lb/>
            describitur, non sicut stercora, sed sicut uenena debes <lb/>
            abicere et ad ecclesiam catholicam fidemque, quae sicut tanto <lb/>
            ante prophetata., ita suo tempore reuelata est, finita contentione <lb/>
            transire! <lb n="20"/>
            
</p><p rend="script">Quod ideo tibi loquor, quia mens tua nec natura mali est, <lb/>
            quae omnino nulla est, nec natura dei, alioquin incommutabili <lb/>
            frustra loquerer; sed quoniam mutata est deserendo deum, et <lb/>
            ipsa mutatio eius est malum, mutetur conuersa ad incommutabile <lb/>
            bonum in adiutorio ipsius incommutabilis boni, et talis <lb n="25"/>
            eius mutatio erit a malo liberatio. hanc admonitionem si spernis. <lb/>
            duas adhuc credens esse naturas, unam mutabilem boni, quae <lb/>
            malo permixta potuit iniustitiae consentire, alteram

<note type="footnote"> 2 cf. Matth. 8, 12 4 cf. Osee 12, 1 12 cf. Phil. 8, 8 aq. </note>

<note type="footnote"> 3 nentne <hi rend="italic">C</hi> 4 pareaa <hi rend="italic">C</hi> 5 commemore<foreign xml:lang="grc">̨</foreign>s <hi rend="italic">C</hi> sapientum <hi rend="italic">Maur</hi>. sicat <lb/>
            sapientfi <hi rend="italic">b</hi> 6 scribtoras <hi rend="italic">C</hi> 7 adque <hi rend="italic">C</hi> iadaice <hi rend="italic">C</hi> 8 ezcelentia <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            sinagogis <hi rend="italic">C</hi> paterne <hi rend="italic">C</hi> 9 zelo <hi rend="italic">b</hi> 10 tamquam] quam <hi rend="italic">b</hi> que <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 iudei <hi rend="italic">0</hi> 18 scribturas <hi rend="italic">C</hi> nefandorum blasphemioram <hi rend="italic">C</hi> 16 explieabititer <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 18 habicere <hi rend="italic">C</hi> fidemque quae mripsi: fidemque <hi rend="italic">Cb</hi> <lb/>
            fidemque om. <hi rend="italic">Maur</hi>. 19 reuellata <hi rend="italic">C</hi> 22 que <hi rend="italic">C</hi> 24 mutacio <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            mala 8 <hi rend="italic">b</hi> 25 adiutorium C 27 que <hi rend="italic">C</hi> 28 permiztam <hi rend="italic">C</hi> iniustif <hi rend="italic">C</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="947"/>
            incommutabilem mali, quae nec bono mixta potuit consentire iustitiae, <lb/>
            proximam illam pudendam fabulam garris execrabiles turpesque <lb/>
            blasphemias in fornicatione prurientium aurium seminantem <lb/>
            ut sis in eorum grege, de quibus praedictum est, quod "erit <lb/>
            tempus, quando sanam doctrinam non sustinebunt, <lb n="5"/>
            sed ad sua desideria coaceruabunt sibi magistros <lb/>
            prurientes auribus, et a ueritate quidem auditum <lb/>
            suum auertentes, ad fabulas autem conuertentur." <lb/>
            si autem hanc admonitionem prudenter accipis conuersus ad <lb/>
            incommutabilem deum. mutatione laudabili fies in eis, de <lb n="10"/>
            quibus dicit apostolus: fuistis aliquando tenebrae, nunc <lb/>
            autem lux in domino. quod nec dei naturae dici posset, <lb/>
            quia numquam fuit mala et digna isto nomine tenebrarum, <lb/>
            nec naturae mali. quae si esset, numquam posset mutari nec <lb/>
            lux fieri; sed recte ac ueraciter hoc dictum est ei naturae, <lb n="15"/>
            quae incommutabilis non est, sed deserto incommutabili lumine, <lb/>
            a quo facta est, obtenebratur in se; ad illud autem conuersa <lb/>
            fit lux non in se, sed in domino. non enim a se ipsa, quoniam <lb/>
            non est lumen uerum, sed inluminata lucet ab illo, de quo <lb/>
            dictum est: erat lumen uerum, quod inluminat omnem <lb n="20"/>
            hominem uenientem in hunc mundum. hoc crede, hoc <lb/>
            intellege, hoc tene, si uis esse bonus participatione incommutabilis <lb/>
            boni, quod non potes esse per te: quod nec amittere, <lb/>
            si incommutabiliter hoc esses, nec recipere posses, si incommutabiliter <lb/>
            hoc non esses.

<note type="footnote"> 4 II Tim. 4, 8 sq. 11 Ephes. 5, 8 20 Ioh. 1, 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 que <hi rend="italic">C</hi> 2 carris <hi rend="italic">C</hi> 3 infornicatione <hi rend="italic">C</hi> 4 predictum <hi rend="italic">C</hi> 6 coacerbabnnt<lb/>
             <hi rend="italic">C</hi> 8 flabulas <hi rend="italic">C</hi> 9 admonicionem <hi rend="italic">C</hi> accipis (i <hi rend="italic">ante</hi> s in <lb/>
            <hi rend="italic">ras.) C</hi> 10 de <hi rend="italic">om. C</hi> 11 tenebre <hi rend="italic">C</hi> 13 mala <hi rend="italic">C</hi> nomina <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 natura <hi rend="italic">b</hi> que <hi rend="italic">C</hi> possit <hi rend="italic">C</hi> 15 natura <hi rend="italic">C</hi> 16 que <hi rend="italic">C</hi> sed] <lb/>
            <hi rend="italic">A Cb</hi> 17 factus <hi rend="italic">b</hi> tenebrabatur <hi rend="italic">C</hi> tenebratus <hi rend="italic">b</hi> 21 ominem <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            22 tene] te <hi rend="italic">Cb</hi> 25 ExpLiB sei aQ contra epl secdni manich. incip <lb/>
            aduersus mendatium <hi rend="italic">(litteris uncialibus)</hi> fol. 50b <hi rend="italic">C</hi> </note> 
<pb n="948"/>
             <lb n="25"/>
            
<pb n="949"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>