Euasimus, inquit, quia spiritalem secuti sumus A saluatorem. nam illius tantum erupit audacia, ut noster dominus carnalis foret. omnis nostra fuisset spes amputata. si hoc propterea dicis, quia Christum carnem habuisse non creditis, in Manichaeo spem ponere non debetis, quem de masculo et femina procreatum sicut ceteros homines in carnem fuisse conceditis. cur ergo in illo tantam spem po. nitis ? nam in hac ipsa epistula tua, cum me terreres, ipse dixisti: quis igitur. tibi patronus erit ante iustum tribunal iudicis,. cum et de sermone et de opere coeperis te teste conuinci? Persa, quem incusasti, non aderit. hoc excepto quis te flentem consolabitur? quis Punicum saluabit? consolatorem igitur et saluatorem Manichaeo excepto nullum esse posse dixisti.. quomodo ergo, cum de Christi passionibus ageres, euasisse uos dixisti, quod spiritalem secuti estis saluatorem, ne scilicet eum posset in carne constitutum inimicus occidere ? ergo Manichaeum uestrum si oecidit inimicus, in quo carnem inuenit, ut iam uester saluator esse posset, quomodo dicis hoc excepto, quis te flentem consolabitur? quia Punicum saluabit?" uides quid sit in haeresi et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum. ueracem Manichaeum de Christo uis esse fallaci, ut, si Christus in ostendenda carne, morte, resurrectione, locis denique uulnerum atque clauorum, quae dubitantibus 25 cf. I Tim. 4, 1 sq. 27 cf. loh. 20, 10, 1 cnra aut C 4 e ̨ uasimus C inquis Mau1r . 5 aadatia C 8 manicheo C 9 ceterus C 10 carnem habaisse Maw . qaur C illam C 11 terreriB C 12 ergo b 13 operis (71 ceperis C 11 adherit C 15 ponjtom O 16 manicheo C 17 posse (a. I. m. 2) C 18 chriato C b agerese uas. C 20 ini "* (tn. Si superscr.) C 21 inimicos C 22 et qaomodo C Maur. b te om. C 23 punitum C 24 haeresi] herede C et] de b, om. C ypocria inmendacilocorum C 25 manicheum C 26 resairectionem C 27 adque C que C XXV. Aug sect. 6(pan S). 60 discipulis demonstrauit, totum fallaciter ac mendaciter gessit, tunc Manichaeus de Christo uerum dixerit, si autem Christus ueram carnem et ideo ueram mortem, ueram resurrectionem, ueras cicatrices ostendit, tunc Manichaeus de Christo mentitus sit. ac per hoc id interest in hac causa inter me atque te, quod tu elegisti ueracem credere Manichaeum Christum credendo fallacem, ego autem Manichaeum potius sicut de aliis rebus, ita de Christo quam Christum de aliqua re — quanto magis de illa, ubi spem credentium maxime posuit, hoc est de sua passione et resurrectione! — mentitum. nam qui dicit: quando Christus post illam, quae mors eius putata est, adparuit discipulis haesitantibus et spiritum se uidere putantibus, quando dixit: tangite manus meas et pedes et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere, quando uni eorum minime credenti, mitte, inquit, digitos in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis, totum hoc non ueraciter ostendebat, sed mendaciter: qui hoc, inquam, dicit, non praedicator. sed accusator est Christi. sed, inquis, Christum praedicat Mani. chaeus eiusque se dicit apostolum. hinc potius detestandus atque fugiendus est. nam haec accusando diceret, se saltem iactaret amatorem ueritatis arguendo alterius falsitatem; nunc uero nesciens incautusque se prodit satisque demonstrat diligenter intuentibus, quid agat ipse, quid diligat, laudando ac praedicando mentientem. fuge itaque, amice, tantam pestem, ne te, quod fieri non potest, fallendo uelit fidelem facere Manichaeus, qualem uult uideri a Christo esse factum illum discipulum cui dixit: mitte digitos in latus meum et noli 13 Luc. 24, 39 16 loh. 20, 27 1 discipolis C 2 (et 4) manicheus C flegisti 0 credendum C 10 resurrectiong C 11 que C 12 discipolis esitantibus C spiritum] xpm C 16 inquid C 18 hęc C predicatur C 19 accusatur C predicat C 21 adque C cu ̃ ante haec add. b saltim 28 incautus que C 24 quidiligat C predicando C 26 manicheus C 27 uult ont. C esse incredulus, sed fidelis. sicut enim sapit dulcissima ueritas, quid aliud discipulo Christus dixit nisi: tange, quod gesto, tange, quod gessi, tange ueram carnem, tange uerorum uestigia uulnerum, tange uera loca clauorum et credendo ueris noli esse incredulus, sed fidelis ? sicut autem desipit Manichaei sacrilega uanitas, quid aliud dixit discipulo Christus nisi: tange quod simulo, tange quod fallo, nisi: tange falsam carnem, tange falsorum fallacia uulnerum loca et noli esse incredulus meis mendacibus membris, ut credendo falsis possis esse fidelis. tales -fideles habet Manichaeus omnis doctrinae daemoniorum mendaciloquorum.