<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><p>Unde et illud, quod inperitia laudabili deridendo commemorasti:<lb n="10"/>
            pone manum sub femore meo, Abraham seruo <lb/>
            suo dixit, postulans iurisiurandi fidem pone, inquit. manum <lb/>
            sub femore meo et iura per deum caeli. seruus quidem <lb/>
            ille oboediendo iurabat. sed Abraham iubendo prophetabat <lb/>
            deum scilicet caeli in eam carnem esse uenturum. quae fuisset<lb n="15"/>
            ex illo femore propagata. uos hoc aspernamini. detestamini, <lb/>
            abominamini, casti et mundi homines, qui filio dei, quem <lb/>
            nullus contactus carnis mutare potuisset. unum uterum uirginis <lb/>
            formidatis; et dei uestri naturam mutatam atque pollutam <lb/>
            omnium feminarum, non hominum tantum, sed bestiarum quoque<lb n="20"/>
            uteris inplicatis . ac per hoc qui unum patriarchae femur <lb/>
            horretis, quae tandem femora, non dico prophetarum, sed <lb/>
            quarumlibet prostitutarum inuenitis. ubi non per deum uestrum <lb/>
            illic tam turpiter conpeditum iurare debeatis? nisi forte non <lb/>
            quidem caste. tangere humani corporis membrum, sed pudet <lb n="25"/>
            iurare per deum tam turpiter uinctum. tanta illic deformitate <lb/>
            captiuo nomine pancarpi, qui in ludicris muneribus. edi solet.

<note type="footnote"> 12 Gen. 24; 2 sq. </note>

<note type="footnote"> ? non] nun <hi rend="italic">C</hi> . offitium <hi rend="italic">C</hi> 4 eligerunt <hi rend="italic">C</hi> 6 quam <hi rend="italic">b</hi> qualis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            6 sarra <hi rend="italic">C</hi> offitium <hi rend="italic">C </hi>? dispensatione penaatione pens. <hi rend="italic">C</hi> 8 propa. <lb/>
            gande V 9 cumuiuium <hi rend="italic">C</hi> sarrc <hi rend="italic">S</hi> murię pre<foreign xml:lang="grc">̨</foreign>fertur. <hi rend="italic">b</hi> 10 illft <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            iopericia <hi rend="italic">C</hi> deridenda <hi rend="italic">C</hi> 12 inquid <hi rend="italic">C</hi> 13 celi <hi rend="italic">C</hi> quidam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            16 celi <hi rend="italic">C</hi>. que <hi rend="italic">C</hi> 17 abominlhmini <hi rend="italic">C</hi> qae <hi rend="italic">C</hi> 18 nullus <hi rend="italic">(alt</hi>. <lb/>
            1 ex n <hi rend="italic">mut</hi>. m. <hi rend="italic">t) C</hi> contractus <hi rend="italic">C</hi> 19 uestri <hi rend="italic">scripti:</hi> uini lib. natura <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            20 omnium <hi rend="italic">C </hi>. 21 uteros implirulos b patriarclie <hi rend="italic">C</hi> femor <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            .22 que <hi rend="italic">C</hi> 201 iurare] uitare <hi rend="italic">b</hi> 26 uictum <hi rend="italic">C</hi> tan <hi rend="italic">C</hi> 27 captiud <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="941"/>
            propter omnium generum, quae inerant. bestias exagitas <lb/>
            arcam Noe, quae per omne genus animalium futuram ex <lb/>
            omnibus gentibus figurabat ecclesiam. ubi te uel non aduertentem <lb/>
            uel ignorantem gratulor congruum posuisse uocabulum; <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">πόϒϰϰρπος</foreign> enim omnis est fructus. quod in ecclesia spiritaliter <lb n="5"/>
            uerum est . et non adtendis. Noe cum suis inter illas feras, <lb/>
            quo inlaesus ingressus est, unde inlaesus egressus est, quam <lb/>
            felicior fuerit deo uestro, qui ferina rabie gentis tenebrarum <lb/>
            dilaniatus et deuoratus est. itaque ille non pancarpus, sed <lb/>
            plane camparcus factus est, qui omni feritate discerptus eat. <lb n="10"/>
            luctam Iacob cum angelo inrides, ubi futura cum carne Christi <lb/>
            lucta populi Israhel prophetice figurata est. sed quomodolibet <lb/>
            intellegas, quanto melius deus uester cum homine luctaretur, <lb/>
            quam uictus atque captiuus a daemonum gente diriperetur. <lb/>
            falso Abraham, quod pudicitiam coniugis uendiderit criminaris: <lb n="15"/>
            ubi non est mentitus sororem, sed cautela humana <lb/>
            tacuit uxorem, deo suo committens eius pudicitiam conseruandam: <lb/>
            qui nisi faceret, quod facere posset, non in deum <lb/>
            fidere, sed deum temptare iudicaretur. nec tamen respicis deum <lb/>
            uestrum, qui non uxorem, sed membra sua hostibus polluenda, <lb n="20"/>
            corrumpenda, turpanda non uendidit, sed gratis dedit. ad quem. <lb/>
            si posset, certe optaretis, ut tam inlibata rediret ab inimicis <lb/>
            suis dei uestri praeclara natura, quam inlibata uiro reddita <lb/>
            est Sara. 
</p></div></div></body></text></TEI>