Unde et illud, quod inperitia laudabili deridendo commemorasti: pone manum sub femore meo, Abraham seruo suo dixit, postulans iurisiurandi fidem pone, inquit. manum sub femore meo et iura per deum caeli. seruus quidem ille oboediendo iurabat. sed Abraham iubendo prophetabat deum scilicet caeli in eam carnem esse uenturum. quae fuisset ex illo femore propagata. uos hoc aspernamini. detestamini, abominamini, casti et mundi homines, qui filio dei, quem nullus contactus carnis mutare potuisset. unum uterum uirginis formidatis; et dei uestri naturam mutatam atque pollutam omnium feminarum, non hominum tantum, sed bestiarum quoque uteris inplicatis . ac per hoc qui unum patriarchae femur horretis, quae tandem femora, non dico prophetarum, sed quarumlibet prostitutarum inuenitis. ubi non per deum uestrum illic tam turpiter conpeditum iurare debeatis? nisi forte non quidem caste. tangere humani corporis membrum, sed pudet iurare per deum tam turpiter uinctum. tanta illic deformitate captiuo nomine pancarpi, qui in ludicris muneribus. edi solet. 12 Gen. 24; 2 sq. ? non] nun C . offitium C 4 eligerunt C 6 quam b qualis C 6 sarra C offitium C ? dispensatione penaatione pens. C 8 propa. gande V 9 cumuiuium C sarrc S murię pre ̨ fertur. b 10 illft C iopericia C deridenda C 12 inquid C 13 celi C quidam C 16 celi C . que C 17 abominlhmini C qae C 18 nullus (alt . 1 ex n mut . m. t) C contractus C 19 uestri scripti: uini lib. natura C 20 omnium C . 21 uteros implirulos b patriarclie C femor C .22 que C 201 iurare] uitare b 26 uictum C tan C 27 captiud C propter omnium generum, quae inerant. bestias exagitas arcam Noe, quae per omne genus animalium futuram ex omnibus gentibus figurabat ecclesiam. ubi te uel non aduertentem uel ignorantem gratulor congruum posuisse uocabulum; πόϒϰϰρπος enim omnis est fructus. quod in ecclesia spiritaliter uerum est . et non adtendis. Noe cum suis inter illas feras, quo inlaesus ingressus est, unde inlaesus egressus est, quam felicior fuerit deo uestro, qui ferina rabie gentis tenebrarum dilaniatus et deuoratus est. itaque ille non pancarpus, sed plane camparcus factus est, qui omni feritate discerptus eat. luctam Iacob cum angelo inrides, ubi futura cum carne Christi lucta populi Israhel prophetice figurata est. sed quomodolibet intellegas, quanto melius deus uester cum homine luctaretur, quam uictus atque captiuus a daemonum gente diriperetur. falso Abraham, quod pudicitiam coniugis uendiderit criminaris: ubi non est mentitus sororem, sed cautela humana tacuit uxorem, deo suo committens eius pudicitiam conseruandam: qui nisi faceret, quod facere posset, non in deum fidere, sed deum temptare iudicaretur. nec tamen respicis deum uestrum, qui non uxorem, sed membra sua hostibus polluenda, corrumpenda, turpanda non uendidit, sed gratis dedit. ad quem. si posset, certe optaretis, ut tam inlibata rediret ab inimicis suis dei uestri praeclara natura, quam inlibata uiro reddita est Sara.