<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed uidelicet bonus amicus benigne me obiurgas, quod <lb/>
            Manichaeos reliquerim et me ad Iudaeorum libros contulerim. <lb/>
            ipsi sunt. qui uestrum errorem fallaciamque suffocant : in eis<lb n="15"/>
            quippe prophetatus est Christus, qualem dei ueritas reddidit, <lb/>
            non qualem Manichaei uanitas finxit. sed homo urbanissimus <lb/>
            exagitas antiquam scripturam, quod scriptum sit in propheta: <lb/>
            et fac filios de fornicatione, quoniam fornicabitur <lb/>
            terra a domino, cum audias in euangelio: meretrices et<lb n="20"/>
            publicani praecedent uos in regnum caelorum. noui. <lb/>
            unde ueniat indignatio tua: non enim tibi tam fornicaria <lb/>
            displicet in fornicatione quam quod in matrimonium commutata <lb/>
            est et conuersa ad pudicitiam coniugalem, ubi deum <lb/>
            creditis uestrum in procreando filios artioribus carnis uinculis<lb n="25"/>
            conligari: cui putatis parcere meretrices, quia dant

<note type="footnote"> 18 Osee 1. 2 26Matth. 21, 31 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 in ciuitate b 2 tocis <hi rend="italic">Ob</hi>qui Cominiivas <hi rend="italic">C</hi> 3 ridendam C <lb/>
            7 eort+agio <hi rend="italic">Cb</hi> usque <hi rend="italic">om</hi>. Maur. 9 continerc <hi rend="italic">C</hi> 13 uidelicetj <lb/>
            nl <lb/>
            uelut <hi rend="italic">b</hi> 14 macheos (ni m<hi rend="italic">.1 superscr.) C</hi> me <hi rend="italic">om. C</hi> iudeorum C <lb/>
            15 fallatiam qui <hi rend="italic">C</hi> 17 manichei C fixit <hi rend="italic">C</hi> 18 antequara <hi rend="italic">C</hi> Bcribturuln <lb/>
            C eo quod <hi rend="italic">b Maur</hi>. scribtmu C 20 audias (as <hi rend="italic">m ras.) C</hi>, <lb/>
            ęuangelio C 21 precedent C celorum C 22 tam <hi rend="italic">om. Cb</hi> 23 matrimonio <lb/>
            C cumutata C 24ad] a C pudititiam C 95 sfcut creditis <hi rend="italic">Cb</hi> <lb/>
            procreandos C artioris <hi rend="italic">Cb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="939"/>
            operamne concipiant, ut ab officio pariendi liberae libidini seruiant. <lb/>
            feminae quippe conceptus apud uos carcer est et uinculum <lb/>
            dei. hinc tibi etiam illud displicet: erunt duo in carne <lb/>
            una, cum hoc in Christo atque ecclesia sancta magnum <lb/>
            mysterium commendet apostolus. hinc displicet: crescite et <lb n="5"/>
            multiplicamini, ne dei uestri multiplicentur ergastula. me <lb/>
            autem fateor in ecclesia catholica didicisse sicut animam, ita <lb/>
            et corpus, quorum alterum praeditum, alterum subditum est, <lb/>
            ita bonum animae ac bona corporis non esse nisi a summo <lb/>
            bono, a quo sunt omnia bona, siue magna seu parua, siue <lb n="10"/>
            caelestia siue terrestria, siue spiritalia siue corporalia, siue <lb/>
            temporalia siue sempiterna, nec ideo ista reprehendenda, quia <lb/>
            illa praeferenda. 
</p></div></div></body></text></TEI>