<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>At enim unde est malum factum, quod peccatum uocatur, <lb/>
            si nulla est mali natura? dic mihi, unde sit illa consensio <lb n="20"/>
            mala in ea natura, quam bonam esse concedis et prae- <lb/>
            . dicas. quicquid enim patitur. ut consentiat malo, non utique <lb/>
            pateretur, nisi pati posset. quaero ergo, unde habeat ipsum . <lb/>
            - pati posse; melior enim esset, si non haberet. non ergo natura <lb/>
            summi boni, qua posset esse aliquid melius. deinde si habet <lb n="25"/>
            . io potestate uel consentire uel non consentire, non ergo uicta <lb/>
            consentit. quaero itaque, unde habeat istam consensionem <lb/>
            malam nulla contraria cogente natura. si autem cogitur consentire, <lb/>
            ita ut aut non sit in eius potestate aliter facere, non <lb/>
            ergo, ut dicebas, uoluntate peccat, quando non uoluntate

<note type="footnote">2\' malae <hi rend="italic">(alter.) C 4</hi> sinet <hi rend="italic">C</hi> uius <hi rend="italic">C</hi> .7 In<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>egre 01 8 gere <lb/>
            (ne <hi rend="italic">m. 1 superscr.) C</hi> bis uis Cb 9 cummittit <hi rend="italic">C</hi> 10 fatiendum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            male <hi rend="italic">C</hi> .14 et <hi rend="italic">non Jfaur. 17</hi> ambe bone <hi rend="italic">C</hi> que C 21 pre- <lb/>
            . dicas <hi rend="italic">C</hi> 22 mala <hi rend="italic">C</hi> 23 qaero <hi rend="italic">C</hi> ergo] itaque Maur. 27 itaque] <lb/>
            igitur <hi rend="italic">Maur</hi>. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="933"/>
            consentit. sed ego adhuc quaero. unde in illa sit posse decipi; <lb/>
            si decipitur. antequam enim deciperetur. nisi esset in ea. ut <lb/>
            hoc pati posset, numquani utique pateretur. quamquam nullo <lb/>
            modo nisi uoluntate consentit: si autem cogitur, cedere potius <lb/>
            quam consentire dicenda est. sed quolibet nomine istud appelles. <lb n="5"/>
            quaero abs te acuto et sollerti uiro et tuo Romano. <lb/>
            ut gloriaris, ingenio, unde habeat ista boni natura pati posse, <lb/>
            quod patitur, ut consentiat malo. sicut enim in ligno. antequam <lb/>
            frangatur, inest fragilitas, quae nisi inesset, frangi <lb/>
            omnino non posset, nec ideo non est fragile lignum, si nullus <lb n="10"/>
            fractor accedat: sic quaero, in ista natura unde sit quaedam <lb/>
            uel fragilitas uel flexibilitas. antequam ad malam consensionem uel <lb/>
            ui frangatur uel suasione flectatur. aut si mali uicinitate <lb/>
            iam fragilitas erat, sicut solent corpora uicinae paludis exhalatione <lb/>
            corrumpi, iam ergo corruptibilis erat, si potuit eam <lb n="15"/>
            uicinitatis illius contagio pestilentiosa corrumpere. quaero <lb/>
            igitur unde illa corruptibilitas.. 
</p><p rend="script">Quaeso, adtende, quid loquar, et cede perspicuae ueritati . <lb/>
            non enim quaero, unde corruptio — respendebis enim "a corruptore" <lb/>
            eundemque corruptorem nescio quem principem gentis <lb n="20"/>
            tenebrarum esse contendes, ut etiam fabulosis tegminibus inuolutum <lb/>
            euoluere ac tenere uix possit — sed quaero, unde <lb/>
            corruptibilitas, etiam antequam corruptor accederet: quae nisi <lb/>
            esset. aut nullus existeret aut nihil noceret cuiuslibet corruptoris <lb/>
            accessio. cum ergo tu inueneris. unde in bona natura <lb n="25"/>
            ista corruptibilitas, antequam natura contraria corrumpatur; <lb/>
            aut si non uis eam dicere corrumpi. unde certe ista mutabilitas, <lb/>
            antequam ea hostili aduersitate mutaretur - non enim

<note rend="script" type="footnote"> 1 quero <hi rend="italic">C</hi> deeepi (i <hi rend="italic">mperscf. TP. I) C</hi> . 9 quero <hi rend="italic">C</hi> a tuo <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            8 malao <hi rend="italic">C</hi> 9 que <hi rend="italic">C</hi> J1 fractur <hi rend="italic">C</hi> quero <hi rend="italic">C</hi> unde sit] ut desit <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            quedain C 13 uitinitat« C 14 uidne <hi rend="italic">C</hi> paludis morbi exh. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            16 corruppi <hi rend="italic">C</hi> ,16 uitinitatis <hi rend="italic">C</hi> coatagione <hi rend="italic">C</hi> quaero] que <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 queio <hi rend="italic">C ■</hi> quid (i ex o <hi rend="italic">corr. m. 1) C</hi> loquor <hi rend="italic">Cb</hi> \'perspigue <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19 quero <hi rend="italic">C</hi> 20 eundem que <hi rend="italic">C</hi> 21 contendaes<hi rend="italic">C</hi> 22 e<foreign xml:lang="grc">̨</foreign>uoluere <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            teneri <hi rend="italic">Cb</hi> quero <hi rend="italic">C</hi> 23 que C . 26 a natura <hi rend="italic">Maur,</hi> naturam C <lb/>
            28 eaj ex <hi rend="italic">Maur. om. b</hi> oatili <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="934"/>
            non mutatur natura in deterius. quae fit ex sapiente stulta et <lb/>
            quae obliuiscitur sui; tu enim ista uerba adposuisti dicens: <lb/>
            si cum se ipsam cognouerit, consentiat maio: mutatur <lb/>
            ergo in deterius. cum obliuiscit-ur sui, ut se ipsam rursus <lb/>
            commemoratam cognoscat: nullo autem pacto mutari potuisset, <lb n="5"/>
            nisi. antequam mutaretur. esset mutabilis -cum ergo tu inueneris. <lb/>
            unde ista- mutabilitas in substantia summi boni, antequam <lb/>
            esset ulla boni et mali facta commixtio. profecto desines <lb/>
            a me quaerere. unde sit malum. quamquam in natura summi <lb/>
            boni. si eam recte cogites, nullam prorsus mutabilitatem temporis<lb n="10"/>
            inueniri nec a se ipsa nec alterius cuiuslibet accessu possit. <lb/>
            sicut in ea natura. quam Manichaeus fingit et summe bonam <lb/>
            esse arbitrator uel etiam sibi credentibus persuadet. quaere <lb/>
            atque responde, si potes, unde ista mutabilitas. quae non inuenta, <lb/>
            sed prodita est, cum mora accederet? mutari enim<lb n="15"/>
            nec ab hoste posset, si mutari omnino non posset: cum autem <lb/>
            potuit, non se fecisse incommutabilem demonstrauit. haec ergo <lb/>
            mutabilitas cum esse in substantia summi boni, hoc est in <lb/>
            substantia dei creditur, si contentiosus non es, uides, quanta. <lb/>
            insipientia blasphematur. cum uero de creatura tale aliquid<lb n="20"/>
            dicitur, quam deus nec genuit nec protulit de substantia sua, <lb/>
            sed fecit ex nihilo, non de summo bono agitur; sed tamen de <lb/>
            tali bono, quod nisi a summo, qui deus est, non posset institui. <lb/>
            deus quippe summe bonus atque incommutabiliter bonus <lb/>
            omnia non summe nec incommutabiliter bona, sed tamen bona<lb n="25"/>
            fecit, ab angelis caelorum usque ad extremas bestias herbasque <lb/>
            terrarum pro sua cuiusque dignitate naturae omnia locis. <lb/>
            congruis ordinata. uerum in his rationalis creatura, cum creatori. <lb/>
            hoc est factori et institutori suo deo dilectionis

<note type="footnote"> 1 que <hi rend="italic">C</hi> S que <hi rend="italic">C</hi> 4 aai <hi rend="italic">scripsi:</hi> si <hi rend="italic">C b Maur. 5</hi> cuinmemoratam<lb/>
             <hi rend="italic">C</hi> 8 comrnixtione C 9 querere <hi rend="italic">C</hi> : 10 «ogitas <hi rend="italic">C</hi> 11 inuenire <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            ipsA <hi rend="italic">C</hi> alterios <hi rend="italic">C</hi> possit sicutj sed tu <hi rend="italic">C</hi> possit si tu <hi rend="italic">b</hi> 12 mamcheus <lb/>
            C summe<foreign xml:lang="grc">̨</foreign> C\' 13 persudct (a tn. <hi rend="italic">1 auperacr.) C</hi> quere C<lb/>
             14 quc C iuuita <hi rend="italic">C</hi> 15 moras <hi rend="italic">C</hi> 16 oste <hi rend="italic">C</hi> 17 <hi rend="italic">fuisse Maur</hi>. <lb/>
            JS esset <hi rend="italic">Cb</hi> 19 uide <hi rend="italic">C</hi> 24summe bona <hi rend="italic">b</hi> . bonusj horum b- <lb/>
            26 sed tamen bona om. <hi rend="italic">b</hi> 26 celoram <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="935"/>
            oboedientia cohaeret, naturam suam in illius aeternitate. ueritate. <lb/>
            caritate custodit; cum uero eum contumaci inoboedientia de <lb/>
            serit, per suum liberum arbitrium peccatis se inuoluit, per <lb/>
            illius autem iustum iudicium subplicio misera efficitur: et <lb/>
            hoc est totum malum. partim quod iniuste facit, partim quod <lb n="5"/>
            iuste patitur. hoc tu a me non quaeras, unde sit, cum tibi <lb/>
            iam ipse responderis, qui dixisti, quod cum se ipsam <lb/>
            cognouerit anima. si malo consenserit, uoluntate sua <lb/>
            peccat.* ecce unde est malum, a propria scilicet uoluntate. <lb/>
            non autem ista natura, sed culpa est, ac per hoc etiam contraria. <lb n="10"/>
            naturae, cui utique nocet priuando eam bono, quo <lb/>
            beata esse posset. si peccare noluisset. hanc tu peccati uoluntatem <lb/>
            moueri non putas in anima nisi ex alio malo, quod <lb/>
            credis esse naturam, quam non fecerit deus, eamque animam <lb/>
            naturam dei esse contendis; ac per hoc ista mali nescio qua <lb n="15"/>
            natura, si hanc in anima peccati suadendo facit, in peccatum <lb/>
            uictus deicitur deus. 
</p></div></div></body></text></TEI>