<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Iam, ut arbitror. facile est tibi intellegere ex ipsius <lb/>
            uerbis epistulae tuae, quibus dixisti: animam, cum consentit <lb/>
            malo, uoluntate peccare, nullum malum esse naturam <lb/>
            malam uel dilectionem naturae malae, sed, cum omnes <lb/>
            naturae in suo genere bonae sint, malum esse peccatum, <lb n="20"/>
            quod fit uoluntate animae cum diligit pro ipso creatore <lb/>
            creaturam, siue suo nutu, cum sit mala, siue alterius persuasu, <lb/>
            cum consentit malo. et nihilominus sic quoque fit mala consequentibus <lb/>
            subpliciis, ut pro meritis omnia disponantur a <lb/>
            creatore summe bono in creatura bona, sed non summe bona, <lb n="25"/>
            quia non eam genuit de se ipso, sed fecit ex nihilo. tu autem <lb/>
            constituisti duas naturas. quarum unam uis bonam esse, <lb/>
            alteram malam, uel potius unam boni, alteram mali; nam <lb/>
            mala natura ex bona etiam peccando fit. fateris tamen eam <lb/>
             naturam. quam bonam esse dicis, malo consentiendo male

<note type="footnote"> 1 lua <hi rend="italic">C</hi> 2 ei uideri] eidem esse <hi rend="italic">b</hi> 3 quantum**<hi rend="italic">C</hi> 5 a] ex <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            6 it C 7 habeo <hi rend="italic">C</hi> 8 ut-tendit <hi rend="italic">(in inferiore fIIarg. m. 1 adscr.) C</hi> <lb/>
            10 relegiosorum <hi rend="italic">C</hi> 11 anime <hi rend="italic">C</hi> 12 prae] pro C 18 iniusti si <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 premiorum <hi rend="italic">C</hi> 15 ille (bis) <hi rend="italic">C</hi> dfb <hi rend="italic">C</hi> 17 e<foreign xml:lang="grc">̨</foreign>pistule<foreign xml:lang="grc">̨</foreign> <hi rend="italic">C</hi> 18 nalum <hi rend="italic">C</hi> , <lb/>
            19 coni <hi rend="italic">C</hi> 20 bone <hi rend="italic">C</hi> sunt <hi rend="italic">Cb</hi> 22 siue <hi rend="italic">om. C</hi> notu <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8&amp; boneo Cn. summe bonam <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="932"/>
            facere, hoc est uoluntate peccare. at ego ambas bonas esse <lb/>
            adsero, sed unam earum male. facere suadendo, aliam male <lb/>
            facere consentiendo. sicut autem alterius consensio non est <lb/>
            natura, sic nec huius suasio; et sicut ista si non consentiat, <lb/>
            bona permanebit, integritatem naturae suae custodiens, sic illa,<lb n="5"/>
            si. non suadeat. emendatior erit, si uero etiam peccatum, quod <lb/>
            non suadet, nec ipsa committat, pariter erant integrae at-que <lb/>
            in suo genere laudabiles: etsi enim bis illa peccat, quae et <lb/>
            committit et suadet, illa autem semel, si tantummodo ad <lb/>
            male faciendum consentiat, tamen peccatis fiunt malae, non<lb n="10"/>
            natura sunt malae. aut si propter suasionem natura ista mala <lb/>
            est, sic et illa propter consensionem. sed si peius tibi uidetur <lb/>
            esse suadere quam consentire, sit ista mala, ista peior ; non <lb/>
            tamen tanta sit acceptio personarum tam iniqua in <lb/>
            iudicando gratificatio, ut cum ambae peccent. quamuis una<lb n="15"/>
            . grauius, . altera leuius. una dicatur natura mali. altera boni, <lb/>
            ac non potius aut ambae bonae, sed illa melior, quae peccat. <lb/>
            minus, aut ambae malae. sed illa peior. quae peccat amplius. 
</p></div></div></body></text></TEI>