Iam, ut arbitror. facile est tibi intellegere ex ipsius uerbis epistulae tuae, quibus dixisti: animam, cum consentit malo, uoluntate peccare, nullum malum esse naturam malam uel dilectionem naturae malae, sed, cum omnes naturae in suo genere bonae sint, malum esse peccatum, quod fit uoluntate animae cum diligit pro ipso creatore creaturam, siue suo nutu, cum sit mala, siue alterius persuasu, cum consentit malo. et nihilominus sic quoque fit mala consequentibus subpliciis, ut pro meritis omnia disponantur a creatore summe bono in creatura bona, sed non summe bona, quia non eam genuit de se ipso, sed fecit ex nihilo. tu autem constituisti duas naturas. quarum unam uis bonam esse, alteram malam, uel potius unam boni, alteram mali; nam mala natura ex bona etiam peccando fit. fateris tamen eam naturam. quam bonam esse dicis, malo consentiendo male 1 lua C 2 ei uideri] eidem esse b 3 quantum** C 5 a] ex C 6 it C 7 habeo C 8 ut-tendit (in inferiore fIIarg. m. 1 adscr.) C 10 relegiosorum C 11 anime C 12 prae] pro C 18 iniusti si C 14 premiorum C 15 ille (bis) C dfb C 17 e ̨ pistule ̨ C 18 nalum C , 19 coni C 20 bone C sunt Cb 22 siue om. C notu C 8& boneo Cn. summe bonam C facere, hoc est uoluntate peccare. at ego ambas bonas esse adsero, sed unam earum male. facere suadendo, aliam male facere consentiendo. sicut autem alterius consensio non est natura, sic nec huius suasio; et sicut ista si non consentiat, bona permanebit, integritatem naturae suae custodiens, sic illa, si. non suadeat. emendatior erit, si uero etiam peccatum, quod non suadet, nec ipsa committat, pariter erant integrae at-que in suo genere laudabiles: etsi enim bis illa peccat, quae et committit et suadet, illa autem semel, si tantummodo ad male faciendum consentiat, tamen peccatis fiunt malae, non natura sunt malae. aut si propter suasionem natura ista mala est, sic et illa propter consensionem. sed si peius tibi uidetur esse suadere quam consentire, sit ista mala, ista peior ; non tamen tanta sit acceptio personarum tam iniqua in iudicando gratificatio, ut cum ambae peccent. quamuis una . grauius, . altera leuius. una dicatur natura mali. altera boni, ac non potius aut ambae bonae, sed illa melior, quae peccat. minus, aut ambae malae. sed illa peior. quae peccat amplius.