<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Age nunc, adtende illud. quod dicebas malum, cui <lb/>
            anima consentiendo uoluntarie peccat, utrum substantia sit<lb n="20"/>
            aliqua, an uero nec ibi possis accusare substantiam. quaero <lb/>
            enim, quid adliciat animae consensionem, ah inruat illa cassatim <lb/>
            et propterea consentire dicatur. quia eius aliqua delectatione <lb/>
            mouetur ad fruendum. quod si ita est, non est <lb/>
            consequens, ut propterea malum dicatur, quia non recte diligitur.<lb n="25"/>
            si enim ostendero amari aliquid male, ubi non amati, <lb/>
            , sed amantis culpa teneatur profecto fateberis cuiusque rei speciem <lb/>
            non esse continuo uitiosam, quia uitiose in eam con- <lb/>
             <lb/>


<note rend="script" type="footnote"><lb/>
            I praedentia 01 caednnt C at C aique itaj addita <hi rend="italic">b</hi> cor <lb/>
            poralis C 2 pulcritudo <hi rend="italic">C</hi> adqae C iri genere <hi rend="italic">C</hi> S adque <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            4 que C 6 totam <hi rend="italic">C</hi> 8 ue <hi rend="italic">C</hi> spetiae <hi rend="italic">C</hi> 9 siuguii <hi rend="italic">C</hi> 10 qae <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            12 corporalium <hi rend="italic">C</hi> tractatibus <hi rend="italic">b</hi> 13 prestitutam C pulcritudo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 que C spiritibus C 16 posumus C 20 uoluniarie C 21 quero <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            22 aliquid quod C aliquem <hi rend="italic">b</hi> 23 quia- dicatur (in inferiore <hi rend="italic">uiurg. m. C <lb/>
            adscr.) C</hi> delectacione C 26 aliqaem <hi rend="italic">b</hi> ainitis C 27 querei C <lb/>
            28 spetiem C uitiosie C \' </note> <lb/>
             
<pb n="929"/>
            sensio cupientis inlabitur. quod quantum me adiuuet, post <lb/>
            adparebit. sed ut ostendam, quod pollicitus sum, quid potius <lb/>
            eligam. cum me rerum copia circumfluat ? quid, inquam, potius <lb/>
            eligam, quam id, quod nos ut creaturam laudamus <lb/>
            caelestem, uos autem ut portionem ipsius creatoris adoratis? <lb n="5"/>
            quid est inter cuncta uisibilia isto sole praeclarius? at si <lb/>
            quisquam eius lucem inmoderatius concupiscat. infert suis <lb/>
            oculis bella iurgiorum, si aliquam potestatem nactus, qua <lb/>
            possit inplere, quod adpetit, domus uicinorum adpositas suis <lb/>
            fenestris comminuit, quo sol penetralia eius caelo apertiore <lb n="10"/>
            perfundat. numquid ergo solis est uitium, quia ille lucem <lb/>
            istam sic dilexit. ut eam luci iustitiae praeponere auderet et <lb/>
            uolens lumen oculorum carnalium abundantius excipere in <lb/>
            habitaculum corporis ianuam cordis et aciem mentis contra <lb/>
            lumen claudere aequitatis? uides ergo amari posse rem bonam <lb n="15"/>
            amore non bono. quapropter, cum tu malum dicas, cui consentiendo <lb/>
            anima peccat, ego bonum dico in genere suo, sed <lb/>
            tale bonum, cui animam quo est melior consentire non deceat <lb/>
            cum enim sit ipsa corpore superior deumque habeat se superiorem, <lb/>
            quamuis in ordine suo natura corporis bona sit, peccat <lb n="20"/>
            tamen anima et peccando fit mala, si consensionem dilectionis, <lb/>
            quam superiori deo debet, inferiori corpori adiungat. 
</p></div></div></body></text></TEI>