Age nunc, adtende illud. quod dicebas malum, cui anima consentiendo uoluntarie peccat, utrum substantia sit aliqua, an uero nec ibi possis accusare substantiam. quaero enim, quid adliciat animae consensionem, ah inruat illa cassatim et propterea consentire dicatur. quia eius aliqua delectatione mouetur ad fruendum. quod si ita est, non est consequens, ut propterea malum dicatur, quia non recte diligitur. si enim ostendero amari aliquid male, ubi non amati, , sed amantis culpa teneatur profecto fateberis cuiusque rei speciem non esse continuo uitiosam, quia uitiose in eam con- I praedentia 01 caednnt C at C aique itaj addita b cor poralis C 2 pulcritudo C adqae C iri genere C S adque C 4 que C 6 totam C 8 ue C spetiae C 9 siuguii C 10 qae C 12 corporalium C tractatibus b 13 prestitutam C pulcritudo C 14 que C spiritibus C 16 posumus C 20 uoluniarie C 21 quero C 22 aliquid quod C aliquem b 23 quia- dicatur (in inferiore uiurg. m. C adscr.) C delectacione C 26 aliqaem b ainitis C 27 querei C 28 spetiem C uitiosie C \' sensio cupientis inlabitur. quod quantum me adiuuet, post adparebit. sed ut ostendam, quod pollicitus sum, quid potius eligam. cum me rerum copia circumfluat ? quid, inquam, potius eligam, quam id, quod nos ut creaturam laudamus caelestem, uos autem ut portionem ipsius creatoris adoratis? quid est inter cuncta uisibilia isto sole praeclarius? at si quisquam eius lucem inmoderatius concupiscat. infert suis oculis bella iurgiorum, si aliquam potestatem nactus, qua possit inplere, quod adpetit, domus uicinorum adpositas suis fenestris comminuit, quo sol penetralia eius caelo apertiore perfundat. numquid ergo solis est uitium, quia ille lucem istam sic dilexit. ut eam luci iustitiae praeponere auderet et uolens lumen oculorum carnalium abundantius excipere in habitaculum corporis ianuam cordis et aciem mentis contra lumen claudere aequitatis? uides ergo amari posse rem bonam amore non bono. quapropter, cum tu malum dicas, cui consentiendo anima peccat, ego bonum dico in genere suo, sed tale bonum, cui animam quo est melior consentire non deceat cum enim sit ipsa corpore superior deumque habeat se superiorem, quamuis in ordine suo natura corporis bona sit, peccat tamen anima et peccando fit mala, si consensionem dilectionis, quam superiori deo debet, inferiori corpori adiungat.