<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Deinde in qua substantia sit, diligentissime requiramus. <lb/>
            quamquam cui non manifestum sit, ut sicut suasio non fit <lb/>
            nisi in suadente, ita consensionem non esse nisi in consentiente <lb/>
            natura? anima ergo cum consentit malo, ipsa substantia

<note rend="script" type="footnote">5 sexus] senas <hi rend="italic">C</hi> 8 aliquod <hi rend="italic">b</hi> 9 esse <hi rend="italic">b</hi> 12 te om. <hi rend="italic">Cb</hi> diuersus <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 oriretur <hi rend="italic">b Maur</hi>. horeretnr <hi rend="italic">C</hi> 15 possit <hi rend="italic">b</hi> sterelis <hi rend="italic">C</hi> 16 ipse <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            ter tiasubstantia <hi rend="italic">C</hi> 17 que <hi rend="italic">C</hi> commemoraai (com <hi rend="italic">m. 1 superscr.) C</hi> <lb/>
            miscerentur <hi rend="italic">Cb</hi> 18 aut nihil <hi rend="italic">C</hi> quam otn. <hi rend="italic">C</hi> m∗ulus (a er.) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19 ne (q m. <hi rend="italic">1 superscr.) C</hi> 20 magnam et summam <hi rend="italic">C</hi> si <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            22 possit <hi rend="italic">b</hi> 24 adque <hi rend="italic">C</hi> 28 esse (Ie in ras.) <hi rend="italic">C</hi> nihil nisi <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            29 cum <hi rend="italic">om. C</hi> mala <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="927"/>
            est, censensio uero eius non est substantia. iam cernis, ut <lb/>
            arbitror, in qua substantia sit, id est, in anima esse istam <lb/>
            consensionem profecto uides, quam consensionem peccatum <lb/>
            esse- ac per hoc malum esse non dubitas. ex quo iam intel- <lb/>
            legis fieri posse, ut in bona substantia, sicuti est anima, sit <lb n="5"/>
            aliquod malum, quod non est substantia, sicuti est ista consensio, <lb/>
            ex quo malo appelletur etiam anima mala. peccatrix <lb/>
            enim utique mala est; peccat autem. cum consentit malo. <lb/>
            una igitur eademque res, id est anima, in quantum substantia <lb/>
            est, bona est; in quantum autem habet aliquid mali, quod <lb n="10"/>
            non est substantia. id est consensionem istam, in tantum <lb/>
            mala est. non enim ex profectu, sed ex defectu habet hanc <lb/>
            consensionem. deficit quippe, cum consentit malo, minusque <lb/>
            iam esse ac propterea minus ualere incipit quam ualebat, <lb/>
            dum nulli consentiens in uirtute consisteret: tanto utique <lb n="15"/>
            deterior, quanto ab eo, quod summe est, ad id, quod minus <lb/>
            est. uergit. ut etiam ipsa minus sit: quanto autem minus <lb/>
            est, tanto utique fit propinquior nihilo. quod enim minus <lb/>
            quoque fit. eo tendit, ut non sit omnino: quo quamuis non <lb/>
            perueniat, ut penitus pereundo nihil sit. manifestum est tamen <lb n="20"/>
            qualemlibet defectum exordium esse pereundi. aperi ergo iam <lb/>
            cordis oculos et intuere, si potes, bonum aliquod esse qualemlibet <lb/>
            substantiam, et ideo malum esse defectum substantiae, <lb/>
            quia bonum est esse substantiam: nec tamen omnem defectum <lb/>
            esse culpabilem, sed solum uoluntarium, quo anima rationalis <lb n="25"/>
            ad ea, quae infra illam sunt condita, conditore suo deserto <lb/>
            declinat, adfectum; hoc est enim. quod peccatum uocatur. <lb/>
            ceteri autem defectus, qui non sunt uoluntarii, uel poenales <lb/>
            sunt, ut peccata puniantur moderatrice summa atque ordinatrice <lb/>
            iustitia, uel mensuris rerum infimarum interueniunt, ut

<note type="footnote">1 eios que <hi rend="italic">C</hi> 8 per peccatum <hi rend="italic">b</hi> 5 bona <hi rend="italic">C</hi> snbstanttam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            6 substantism <hi rend="italic">C</hi> ista <hi rend="italic">om, b</hi> 7 malum <hi rend="italic">C</hi> 8 peccata <hi rend="italic">C</hi> cum <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 10 habet abet <hi rend="italic">C</hi> 12 enim <hi rend="italic">(s. I. m. 1) C</hi> 16 habeo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            quid <hi rend="italic">C</hi> 21 quemlibet b <hi rend="italic">Maur</hi>. 22 quamlibet b Mattr. 26 eaque <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            illo <hi rend="italic">C</hi> 27 pa<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>um <hi rend="italic">C</hi> 2H moratvice <hi rend="italic">C</hi> adque <hi rend="italic">C</hi> 30 infirmarura <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi>.. </note>

<note type="footnote"> xxv. Aug. aeet. 6-(pars 8). </note>

<note type="footnote"> 59 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="928"/>
            praecedentia succedentibus cedant, atque ita omnis temporalis <lb/>
            pulchritudo uicibus suis atque suo genere peragatur. sicut <lb/>
            enim sermo peragitur quasi morientibus atque orientibus <lb/>
            Syllabis, quae per morarum certa interualla tenduntur et spatiis <lb/>
            suis inpletis ordinata consequentium successione decedunt,<lb n="5"/>
            donec ad suum finem tota perducatur oratio, nec in ipsis decurrentibus <lb/>
            sonis, sed in loquentis moderatione positum est,. <lb/>
            quantum producatur corripiaturue syllaba, uel qua specie litterarum <lb/>
            singulae suorum locorum momenta custodiant, cum ars <lb/>
            Ipsa, quae sermonem facit, nec sonis perstrepat nec peruoluatur<lb n="10"/>
            uarieturque temporibus: sic ortu et occasu, decessu atque <lb/>
            successu rerum temporalium certis ac definitis tractibus, donec <lb/>
            recurrat ad terminum praestitutum, temporalis pulchritudo <lb/>
            contexitur. quae non ideo mala est, quia in spiritalibus creaturis <lb/>
            possumus intellegere mirarique meliora, sed habet proprium<lb n="15"/>
            in suo genere decus atque insinuat bene uiuentibus <lb/>
            summam dei sapientiam in alto secretam supra omnes temporum <lb/>
            metas fabricatricem ac moderatricem suam. 
</p></div></div></body></text></TEI>