Deinde in qua substantia sit, diligentissime requiramus. quamquam cui non manifestum sit, ut sicut suasio non fit nisi in suadente, ita consensionem non esse nisi in consentiente natura? anima ergo cum consentit malo, ipsa substantia 5 sexus] senas C 8 aliquod b 9 esse b 12 te om. Cb diuersus C 14 oriretur b Maur . horeretnr C 15 possit b sterelis C 16 ipse C ter tiasubstantia C 17 que C commemoraai (com m. 1 superscr.) C miscerentur Cb 18 aut nihil C quam otn. C m∗ulus (a er.) C 19 ne (q m. 1 superscr.) C 20 magnam et summam C si om. C 22 possit b 24 adque C 28 esse (Ie in ras.) C nihil nisi C 29 cum om. C mala b est, censensio uero eius non est substantia. iam cernis, ut arbitror, in qua substantia sit, id est, in anima esse istam consensionem profecto uides, quam consensionem peccatum esse- ac per hoc malum esse non dubitas. ex quo iam intel- legis fieri posse, ut in bona substantia, sicuti est anima, sit aliquod malum, quod non est substantia, sicuti est ista consensio, ex quo malo appelletur etiam anima mala. peccatrix enim utique mala est; peccat autem. cum consentit malo. una igitur eademque res, id est anima, in quantum substantia est, bona est; in quantum autem habet aliquid mali, quod non est substantia. id est consensionem istam, in tantum mala est. non enim ex profectu, sed ex defectu habet hanc consensionem. deficit quippe, cum consentit malo, minusque iam esse ac propterea minus ualere incipit quam ualebat, dum nulli consentiens in uirtute consisteret: tanto utique deterior, quanto ab eo, quod summe est, ad id, quod minus est. uergit. ut etiam ipsa minus sit: quanto autem minus est, tanto utique fit propinquior nihilo. quod enim minus quoque fit. eo tendit, ut non sit omnino: quo quamuis non perueniat, ut penitus pereundo nihil sit. manifestum est tamen qualemlibet defectum exordium esse pereundi. aperi ergo iam cordis oculos et intuere, si potes, bonum aliquod esse qualemlibet substantiam, et ideo malum esse defectum substantiae, quia bonum est esse substantiam: nec tamen omnem defectum esse culpabilem, sed solum uoluntarium, quo anima rationalis ad ea, quae infra illam sunt condita, conditore suo deserto declinat, adfectum; hoc est enim. quod peccatum uocatur. ceteri autem defectus, qui non sunt uoluntarii, uel poenales sunt, ut peccata puniantur moderatrice summa atque ordinatrice iustitia, uel mensuris rerum infimarum interueniunt, ut 1 eios que C 8 per peccatum b 5 bona C snbstanttam C 6 substantism C ista om, b 7 malum C 8 peccata C cum om. C 10 habet abet C 12 enim (s. I. m. 1) C 16 habeo C quid C 21 quemlibet b Maur . 22 quamlibet b Mattr. 26 eaque C illo C 27 pa τ um C 2H moratvice C adque C 30 infirmarura C .. xxv. Aug. aeet. 6-(pars 8). 59 praecedentia succedentibus cedant, atque ita omnis temporalis pulchritudo uicibus suis atque suo genere peragatur. sicut enim sermo peragitur quasi morientibus atque orientibus Syllabis, quae per morarum certa interualla tenduntur et spatiis suis inpletis ordinata consequentium successione decedunt, donec ad suum finem tota perducatur oratio, nec in ipsis decurrentibus sonis, sed in loquentis moderatione positum est,. quantum producatur corripiaturue syllaba, uel qua specie litterarum singulae suorum locorum momenta custodiant, cum ars Ipsa, quae sermonem facit, nec sonis perstrepat nec peruoluatur uarieturque temporibus: sic ortu et occasu, decessu atque successu rerum temporalium certis ac definitis tractibus, donec recurrat ad terminum praestitutum, temporalis pulchritudo contexitur. quae non ideo mala est, quia in spiritalibus creaturis possumus intellegere mirarique meliora, sed habet proprium in suo genere decus atque insinuat bene uiuentibus summam dei sapientiam in alto secretam supra omnes temporum metas fabricatricem ac moderatricem suam.