<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>At ego iam tria quaedam uideo; tu quoque, ut opinor, <lb/>
            mecum uides. anima enim consentiens malo et ipsum malum, <lb/>
            cui consentitur, duo sunt. tertia est autem ipsa consensio; <lb/>
            non enim et hanc esse animam dicis, sed animae. horum <lb/>
            igitur trium, ecce, anima substantia est; malum etiam illud. <lb n="10"/>
            cui anima consentiendo uoluntarie peccat, ex uestra opinatione <lb/>
            subtantia est . quaero igitur, quid sit ipsa consensio, utrum <lb/>
            ipsam substantiam, an in substantia esse dicatis. si enim <lb/>
            substantiam esse dixeris, non iam duas substantias, sed tres <lb/>
            opinaberis. an propterea duas, quod animae consensio, qua<lb n="15"/>
            consentit malo, eiusdem substantiae est cuius ipsa anima ? <lb/>
            iam ergo quaero, mala an bona sit ista consensio. si bona <lb/>
            est, non utique peccat anima, cum consentit malo. non solum <lb/>
            autem ueritas clamat, sed tu quoque scribis tunc eam uolun- . <lb/>
            tate peccare. mala est igitur ista consensio ac per hoc etiam <lb n="20"/>
            animae substantia, si et animae substantia est et utrumque <lb/>
            una substantia. uidesne, quo coactus es, ut animam et illud <lb/>
            malum non iam unam substantiam bonam, alteram malam, <lb/>
            sed duas malas esse perhibeas ? hic fortasse conaberis consensionem <lb/>
            culpabilem non animae tribuere, quae consentit. <lb n="25"/>
            malo, sed ipsi malo, cui consentit, ut hoc modo possint esse <lb/>
            duae substantiae, una bona, altera mala, cum anima de parte <lb/>
            boni esse dicitur, consensio uero eius qua consensit malo et <lb/>
            malum ipsum cui consentit, simul ex alia parte constituitur, <lb/>
            et anima malae substantiae utrumque deputatur. quis

<note type="footnote">1 ipsem <hi rend="italic">C</hi> malo. (0 in ras.) <hi rend="italic">C</hi> 2 cnntra <hi rend="italic">C</hi> 6 quedam <hi rend="italic">C</hi> 8 est. <lb/>
            om. <hi rend="italic">C</hi> 11 uoluntarieO oppinatione <hi rend="italic">C</hi> 12 quero <hi rend="italic">C</hi> 13 in substantiA <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 15 opinaueru <hi rend="italic">C</hi> anime <hi rend="italic">C</hi> 16 aubstantie <hi rend="italic">C</hi> 17 quero <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 consentiat b 19 uoluntatem <hi rend="italic">C</hi> 21 anima <hi rend="italic">C</hi> 22 ut om. <hi rend="italic">Cb</hi> <lb/>
            84 conaueria <hi rend="italic">C</hi> 25 que <hi rend="italic">C</hi> 26 sentit <hi rend="italic">C</hi> 29 lima! et <hi rend="italic">C</hi> 80 male C </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="925"/>
            absurdius delirauerit? non enim anima consentit, si non est eius <lb/>
            consensio; ipsa autem consentit: eius est igitur. porro, si <lb/>
            eius est consensio, et mala est ista consensio, eius est hoc <lb/>
            malum. nam si et hoc malum illius mali est, cui anima consentit, <lb/>
            non habebat necesse hoc malum, priusquam ei consentiret <lb n="5"/>
            anima. quale igitur bonum est anima, cuius aduentu uel <lb/>
            duplicatur illud malum uel, ut mitius dicamus, augetur? 
</p></div></div></body></text></TEI>